Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 26. , S. 45
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 26. , S. 45


') Der Inhalt wurde 1227 vom Papst Gregor IX., 1209 vom Erzbischof Theo- derich nnd 1240 vom Erzbischof Conrad bestatigt: bei Gel. farrag. I. f. 76 ff.
32
1208 tius necessitate uestra ea super premissis statueremus et faceremus firmiter obseruari, que cognoscimus pertinere ad honorem dei et sta- tum uestri monasterii conseruaudum. Nos igitur attendeutes, quod cum plures tempore, quo fuit propter quorundam perfidiam coloniens. prouincia auctoritate apostolica interdicta, fluctuassent iu fide, tu ta- men, fili abbas, animum assumens fortiorem potius elegisti exilium sustinere, quam ab apostolice sedis et Colonieusis ecclesie deuotione cessare, ita quod prefato monasterio relicto Coloniam migraris, con- siderantes nihilominus, quod monasterium uestrum nostris semper sit expositum beneplacitis et mandatis ecclesiam de Zvdendorp, ecclesiam de Tuitio, ecclesiam de Walde et ecclesiam de Eswilere vobis et per vos monasterio uestro ad uestram pauperum et hospitum sustentatio- nem in elemosynam duximus perpetuo concedendas, sic tamen ut hi, qui per uos in ipsis ecclesiis ministrauerint Coloniensi ecclesie de epi- scopali iure respondeant et salua nihilominus ratione, si qua decanos uel archidiaconos in ecclesiis memoratis contingit. decernimus ergo ut nullus omnino hominum de Coloniensi prouincia presumat hanc paginam nostre congregationis infringere uel ei temere contraire. Nam si quis aliter egerit, excommunicationis laqueum se nouerit in- currisse.
Datum Rome x1II. kalend. Aprilis, indictione xiI. Incarnationis dominice anno mccvIIi, pontificatus nostri anno secundo. [?]
Nach Gel. farrag. I. f. 73.
Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data) Nr. 26. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/QuellenKoelnII/dd44ce5f-4370-4359-bdcb-f95aef693a06/charter>, accessed 2025-04-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success