Codex Diplomaticus Poloniae - Regum Poloniae, Magnorum Ducum Litvaniae - Bullae Pontificum, Nr. CXCVI. , S. 777
In nomine domini, amen. Ad rei memoriam sempiternam. Terrestrium Regnorum et Principatuum ordinem, a summo illo universi opifice Deo ita in- stitutum esse constat, ut, nisi ex capite et membris, isdemque (sic) concordibus, quodlibet eorum compactum existât, salvum et incólume diu permanere non possit; quo diucius autem solidum et integrum perseveret, opere precium fore, ut capiti membra respondeant, et caput membris singulari moderacione et prudencia presit: inofficiosa enim et discordancia a suo capite membra periclitan consueverunt, que concordia et officiosa, se una cum capite conservant. Et cum in omnibus nature legibus, divinisque preceplis, ea in- primis excellant, que ad mundanorum principatuum iustam concordemque soliditatem et consonanciam pertinent: nam quicquid boni et felicitatis mortali- bus datum est, inde proficiscitur: cunque (sic) ex eo imperia, régna, et prin cipals non modo stabiliri, sed eciam augeri et mirabiliter coalescere, alque concordia parwas res crescere, discordia vero máximas dilabi, quotidiana doceat experiencia: qua propter, nos Fredericus, miseracione divina, Sa- crosancte romane ecclesie, tituli sánete Lucie in septem solys Presbiter Cardinalis, Archiepiscopus Gneznensis, et Primas Regni Polonie, Episcopus- que Cracoviensis, Andreas Rosa, Archiepiscopus Leopoliensis et Episcopus Przemijsliensis, Creslaus Wladislaviensis et Cancellarius Regni, Joannes Poznaniensis, Vincencius Ploczensis, Lucas Warmiensis, et Mathias Chel- mensis Ecclesiarum Episcopi; Spythek de Jarosslaw Castellanus, Petrus Kmijtha de Wijssnicze Palatinus et Marsalcus Regni, Cracovienses; Andreas de Schamothuly Poznaniensis, Joannes de Tharnow Sandomiriensis, Nicolaus
(') Ex archetypo membranáceo in tabulario 111. Principum Radziwillorum Nieboroviae asseruato. Funiculis seriéis appensa sunt unum et viginti sigilla mediae magnitudinis, (aliquod desuut) quae exhibent insignia et nomina personarum iis utentium.
— 357 —
de Ludbrancz Calissiensis, Nicolaus de Bayzen Mariemburgensis, Petrus Mysskowski Lanciciensis, Nicolaus Cosczeleczki Brzestensis, Nicolaus de Krethkow Juniwladislaviensis, Joannes de Tharnow Ruscie (sie), Nicolaus de Curozwanki Lubliniensis (sie), Stanislaus Kmijtha de Wyssnycze Belzensis, Ni- nognemus (sie) de Crzyczko Ploczensis, Andreas de Cuthno Rawensis, Palatini; Dobrogostius de Ostrorog Poznaniensis, Jarandus de Brudzow Calissiensis, Johannes de Przeramb Siradiensis, Andreas de Zaxyn Lanciciensis, Andreas de Thanczyn Woynicziensis, Johannes de Slupcza Sandeczensis, Petrus Schaffraniecz de Pyesszkowascala Vyslicziensis et Capitaneus Mariembur gensis , Stanislaus de Mlodzeyovicze Radomiensis, Stanislaus de Pothulicze Myedzyreczensis, Jeronimus de Cobylino Rosperiensis, Zavissius de Cunra- dzeez Ploczensis, Johannes Polijak de Carnkow Landensis, Raphael de Jarosslaw Premysliensis, Johannes de Syenno Malogostensis, Paulus de Chothcza Polaneczensis, Mathias Bai Sanoczensis, Castellani; Mathias de Drzevicza Propositus Scarbimiriensis et Scolasticus Cracoviensis, Regni Polonie Vicecancellarius, Andreas de Cosczelecz Regalis Curie Marsalcus, Petrus de Schydloviecz Succamerarius Cracoviensis. Universis ac singulis, quibus expedit presentibus et futuris, serie presencium notificamus: Quod, licet veteres fuerint inscripciones amicicie et federa, augmentum et condi- cionem meliorem promovencia Reipubiice: tarn Regni Polonie, quam Magni Ducatus Lithwanie; lamen cum aliquid viderelur in eis conlineri, ab optima et sincera fraternitatis fiducia discrepans: iccirco (sic), ob solidiorem communis et mutue caritalis fraterne connexionem perpetuam, dominiorum defensionem communem, eviternam indubitatam fraternitatis fidem: inprimis vero ad Dei et Salvatoris nostri gloriam, et dominorum nostrorum: serenissime regalis familie Polonie, dominiorumque utrorumque eorundem, ac nobilissimarum Polonie et Lithwanie nacionum, immensi perpetuique honoris diffusionem, decus, ornamentum, corroboracionem, honorificenciam et claritudinem, ac Maiestatis mulue amplitudinem sempiternam, veteres ipsas confederaciones innovare et moderari decrevimus, sub arliculis infrascriptis: Primum, quod Regnum Polonie et Magnus Ducatus Lithwanie uniantur et conglutinenlur in unum et indivisum ac indifferens corpus, ut sit una gens, unus populus, una fraternitas, et communia consilia; eidemque corpori perpetuo unum caput, unus rex, unusque dominus, in loco et tempore assignatis, per
— 358 —
presentes, et ad electionem convenientes, votis communibus eligatur, quodque absencium obstancia electio non irapediatur: et decretum eJec- tionis in Regno semper sit iuxla consuetudines, circa illud ex anliquo sérvalas. Item quilibet episcopali, palatinali, castellanalique dignitate in ipso Ducatu insignitus, iuxta locum suum assignatum in eligendo rege, perpetuis temporibus votabit et consulet: modo et ordine, quo consulent consiliarij Regni. Item quia corpus quodlibet salubribus remedijs conserva- tur, et contrary's rebus proslernitur; sic, tarn in adversis, quam in prosperis rebus, ulrobique communi consilio ordinanda sunt, et communi similiter auxilio exercenda, relevandaque omnia, circa corpus et in corpore ipso contingencia. Item in omnibus adversitatibus, auxilijs, invicem nos utriusque dominij Prelati et Barones iuvare debemus totis viribus et facultatibus, prout communi consilio expediré videbitur: prospera et adversa tanquam commu nia reputantes. Item moneta uniformis et equalis ponderis, utrobique, sicut cetera omnia, communi consilio et assensu utriusque dominij, debent instituí. Item quecumque federa, eciam juramentis íirmata, antea cum quibuscumque inita, tamdiu observanda sunt per partem utramque, quamdiu contra jura et commoditates Regni et Magni Ducalus Lithwanie, nil excederé videbuntur. Item quilibet denuo in consiliarium vel dignitarium, tarn spiritualem quam secularem promotus, teneatur jurare Regi Coronato Polonie fidem, ac mutuarum inscripcionum observacionem. Item quicumque capitaneatum vel Castrum in administracionem a domino receperit, ille teneatur recipiendo iurare Regi, scilicet: quod illo nemini cedet, nisi Regi Electo et Coronato. Item ut omnia, quecumque nunc pacta fuerint et conclusa, perpetuis tem poribus firmiter et inviolabiliter observentur: juramentis et inscripcionibus firmentur, per singulos consiliarios illius Ducatus atque barones, et ex nobilitate precipuos; illudque iuramentum ab illis requisitis fiat, quociens expedient Item qui etatem discrecionis attigerint, (si nomine consiliariorum Regni pro iuramento admonifi fuerint), illud prestare teneantur. Item Domini Serenissimi, Domini Magni Ducis Lithwanie oratores et consiliarij hie pre sentes, iurabunt et prominent, seque obligent (sic): omnia pacta servare, sub fide et honore; et dabunt inscripciones sub appensis sigillis ad presencia pacta, que sub tempore per universos Prelatos, Barones, Nobiles et Boiaros Lithwanie firmabuntur, Uteris, sigillis et juramentis cavendo: quia Illustris
simus Princeps el dominus, dominus Alexander dei gracia Magnus Dux Lithwanie etc. rata et grata habebit omnia, hic ordinate, iurata, inscripta et promissa. Item ut una pars aiteri sit consilio, quod Regia Maiestas iura а�? libértales, et dignilates et officia utriusque dominij, illesa conservaret, omnia jura, judicia, consuetudines, prerogatives, et libértales singulas, constitucionesque iudiciarias, ab olim in hactenus servatas utriusque dominij, salva et salvas conservando. Item quociens contigerit in coronacione novi Regis, jura Regni per Regem Electum confirman, lune una eciam omnia jura Ducatus Lithwanie, sub uno contextu debebunt confirman. Item ut circa omnia iuramenta fienda, tam consiliariorum modernorum, quam futu- rorum, eciam capitaneorum, atque horum, qui ex nobilitate ad prestanda juramenta venient: premissorum observacio firmetur fide et honore. Item sit expressum, inscriptum, et juramento firmalum, quod non queratur per aliquam parcium ullo temporum (sic) occasio adversandi, et contraveniendi presentibus pactis, neque dismembrandi istius incliti unius corporis, presen tibus uniti, compacti et conglutinati (2). Que omnia et singula, in preinserto literarum presencium tenore, atque in articulis suprascriptis descripta, expressa et ordinate, nos Fridericus, qui supra, una cum Prelatis, et Baro- nibus Regni Polonie suprascriptis, quantum nos concernunt, firmiter et inviolabiliter tenere, adimplere, exequi, et observere in perpeluum, nec eis in toto vel in parte, quoeumque exquisito colore vel ingenio, contrevenire, sub onere prestiti jurementi, ec fide et honore promittimus, et nos presenti bus obligemus. In quorum omnium fidem, ec testimonium premissorum, sigillé nostre, nonnullorumque Militum, Procerum, et Nobilium Regni Polonie, sunt presentibus subeppense. Actum et detum in Convencione enereli Pijothrkoviensi, die dominico in profesto sancli Francisci, enno omini millesimo quingentésimo primo. Ibidem presentibus et ad premissa omnia consencientibus, et perpetuo rate hebentibus, Venerebilibus, Generosis, et Nobilibus dominis: Nicoleo Crzyczki Deceno Crecoviensis, et Prepósito Pozneniensis, Johenne Conerski Crecoviensis et Sencti Michaelis Prepósito, Johenne de Lasko Cencellerio Gneznensis, Deceno Wledisleviensis, et Prepósito Crusszwiciensis, Alberto Gorski Scolestico Wledisleviensis,
(a) Omnes hi articuli verbotenus exarati in Vol. Leg. T. I. p. 286 anno 1496.
— 360 —
Nicolao de Barthniki Custode Ploczensis, Ecclesiarum; Johanne Zaramba de Calinowa Siradiensi, Stanislao de Curozwanki Wyelunensi, Johanne et Stanislao de Sprowa Opocznensibus Capitaneis, Stanislao Lyasoczki de Brzesiny Succamerario Poznaniensi, et Jaroslao de Lasko Tribuno Syra- diensi, alijsque quam pluribus Prelatis, Militibus, Nobilibus, Terrigenis, et Indigenis Regni Polonie.
Codex Diplomaticus Poloniae, ed. Rzyszczewski, Muczkowski, Bartoszewicz, 1847 (Google data) CXCVI. , in: Monasterium.net, URL </mom/RegPolBullaePontificum/0f09ffdb-325f-4c24-8d07-111323beb896/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success