Codex Diplomaticus Poloniae - Regum Poloniae, Magnorum Ducum Litvaniae - Bullae Pontificum, Nr. I. , S. 39
■
Anno domini M° C° XL0 Vo (Miecislaus Senex Dux Poloniae), pro sustenta- cione fratrum ibidem deo famulancium ad honorem domini noslri Jesu Christi, et gloriose genitricis eiusdem semperque virginis Marie: erogavit predicte
(!) Quam ante ducentos fere annos Damalevicius libro suo, qui „Series Ârchiepùcoporum Gnesnetmum" etc. inscribitur, licet non integram, p. 91. inseruerat Miecislai tabulam, ea recentiori aetate typis descripta est in Lelevelii opere: De Polonorum legislationis initiis (Pocza.t- kowe prawodawstwo Polskie), Varsaviae anno 1828 edito, pag. 166 seqq.—Petiit earn autem vir doctissimus ex antiquiori anno 1375 publica auctoritate a notario Budislao de Strachowi- ce confecto apographo, quod et coníirinationem hujus privilegii per Vladislaum Locticum anni 1326 continct. Sed jam diu nobis ibidem banc tabulam legentibus, multis de causis scrupulus injiciebatur, veramne omnino, an adulteratam agnosceremus, dum potissimum in prooemio atque epilogo, et exordiendi formula, et clausula, et ea locutio „Nos Mescho" (pro „Ego Mes- cho" tum temporis usitato), et indientio muncrum civilium quibus testes fungerentur, ac de- nique titulus „Nobilium" iisdem testibus inditus, inferioris aetatis usum redolerent. Praeterea, licet auctoritate Mabillonii (de re diplom. p. 178 cet.), Ducangii (v. Indictionis), Muratorii (an- tiquit. ltal. III. col. 59) aliorumque, persuasum nobis fuerit. plurimos Indictionum errores in monumentis etiam sincerrimis exstare, vel quod forte irrepserint, vel quod Indictionum ini- tium ad libidinem a notariis olim fuerit usurpatum, et licet Epactarum numeras VIlus, secun dum veteriorem rationein auctoris „Fastorum Conmlarium" spatia Epactarum computandi, recte ad annum 1145 (áureo numero Vl'° insignitum) delatus sit,—cohaerens tarnen cum supradictis suspicionis causis, falsa Indictionis nonae pro octava computatio, praecipue vero commemora- tio „remedü animarum posterorum" ducis adbuc caelibis, qui e pueris nondum excesserit, dubi- tationem nobis magis magisque movebant Tandem arcbetvpum privilegii Vladislai Loctici anni
1
domui has hereditates -cum hominibus simul et cum omnibus utilitatibus tarn presentibus quam futuris, videlicet Koszcol, ubi concessit esse forum omni libértate plenum, bolán, Mozscho, Cloba et Gocszhene(*). Istarum vero villarum homines tenentur singuli solvere in festo beati Michaelis LXa maní pulos (3) siliginis, modium avene, mensuram tritici, tres urnas brasii, quin qué capecia annone meteré, tria plaustra feni, totidemque lignorum, duos truncos de pino(4); per tres continuos dies cum tota familia segetes purgare, per unum diem singuli triturare (5), tres kytas lyni dare. Contulit et has sub- notatas hereditates cum hominibus et omnibus utilitatibus tarn presentibus
1324 inferius exhibendi a Viro amplissimo Josepho Rusiecki nacti, ex eo cognovimus, Mathiam Abbatem Lqdensem, quum antiquiora coenobii sui privilegia a Vladislao Loctico confirman postulasset, loco privilegii fundationis a Miecislao Sene collati, (quod régi minime ostenderc potuit), confirmationem tantum hujus privilegii per Bolcslaum Ducem quemdam „sororinum" Vladislai Regis dictum, reconfirmaodam proposuisse, in qua licet donationes libertationesque Miecislai suis ipsius verbis enarratae esse videantur, multum tarnen abest, ut Privilegium boc ibi integrum productum putemus. Quid igitur de Miecislai tabula est suntiendum, quam eidem Mathias Abbas, annis duobus nondum elapsis, eidem Regi Vladislao iterum confirmandam protulit, et quidem talem, qualem in dicto Lelevelii libre typis descriptam videmus? Certe vix aliud, quam quod tempore horum duorum annorum (1324" nimirum et 1326") interjecto, ex vestigiis tum in praedicti Ducis Bolcslai (quem Boleslaum Ducem Calissiensem esse putamus), tum in Casimiri Ducis Cujaviae anni 1251 conOrmatione inferius Nro XXXVI exhibita repertis, accomodato initio et fine, testium citatione suffulto, annoque et die privilegii uberius denotato, simulacrum antiqui privilegii conglutinatum sit. His igitur rationibus moti, in librum nostrum nonnisi illam tabulae partem assumsimus, quae Vladislaviana anni 1324 confirmatione compre^ hensa, re vera ex Miecislai Senis privilegio primitus émanasse videtur.— Monasterii Laxlensis anno 1145 fundationem, primus Bogupbalus (T. II p. 44. Sommersberg script, rer. Siles.), in annalibus suis commemoravit, mox autem Dlugossius retulit in chronicorum Librum V. p. 473. ed. Lips.—Conf. priv. Casimiri D. Cujav. № XXXVI.—Est autem Lqd pagus et Lqdek oppidum in Regno Poloniae ad Wartam fluvium, in territorio et regione Coninensi situm.
(2) Non quidem Koécxól, sed Koácielec pagus parochiaüs aliis coenobii bonis vicinus, in regione Coninensi invenitur; Dolany, pagus ad parochiam Lqdek pertinens, regionis Coninensis; Klobia, in Cujaviensi-Brestensi, Chocen, in Cujaviensi-Covalensi regione sitae villae, ambae paroehialcs. Quum autem Mozscho vel Morsko ut apud Damalevicium legitur, in provincia tota Calissiensi et Masoviensi non exstet, nescio, an hic de villa parochiali Morzystaw vel de Mokre parocbiae Grojdzicensis (utraque regionis Coninensis), an vero de Mostki 'm regione Pysdrensi, vel de Morsyce duplici ejusdem nominis villa in Cujaviensi-Brestensi regione, parochia vero Rytoniensi et Monkoszynensi sita, agi putem. Viilam in tabula Gocszhene, minus recta illius aevi scribendi ratione dictam, non aliam nisi Chocen esse, inferioris temporis privilegia docent. Vid. priv. Vladislai Loctici anni 1293 № LXXXIV0. Moszczeve tarnen Damalevicius habet
(3) „IX manípulos" apud Damalevicium.
(4) „Duo plaustra foeni" ibidem; et„duos trochos de pino" pro truncis, legitur. (s ) „Cumulare" pro triturare habet Damalevicius.
quam futuris (6): Szeckovo cum cocis Ç), Irgovo cum sanctuarijs et stabularijs, Grabonowicz cum camerariis, Zlauscho cum piscatoribus (8), Vnanovo, * Quascovo(9), Choczen, Staralanca, Suinarovo(l(s); homines vero prescriptarum villarum tenentur rete trahere infra Syras et Wladizlaviam(u), per totam
(e) „Utilitatibus quae in eis sunt, et post successive esse poterunt." Damai. — „Et post, future e. p." Lelev. I. c.
(7) Szochovo Lelevelius, Szetlevo Damalevicius rectius citat, quum reapse, villa Szechovo vel Szochovo prorsus non exstante, Szetlevo pagus regionis Coninensis et parochiae Rzgovensis,
[iroximus sit aliis coenobii bonis. De „cocis" tarnen villae ejus nulla mentio fit in Damalevicii ectione.
(8) „Irsgovo cum scurarm et scabulariis" apud Lelevelium; apud Damalevicium autem „Rzgovo cum stabulario." Rzgów villa parochialis, regionis Coninensis. Lelevelium, scurariot hie quosdam referentem, in errorem sine dubio induxit verbum „sanetuariis" scripturae compendio notatum. Sanctuarii, quos in monumentis nostris saepissime offendimus, Swielniki vulgo appellantur. Grabienice pro Grabonowice habet Damalevicius, et recte quidem, quum ejusdem nominis pagus parochialis, sit in propinquo praedictae Rzgovensis villae. Slawsk pagus parochialis ejusdem orae. •'
(9) Vnanovo, forsan idem est ac oppidum hodie Uniejów dictum, regionis Wartensis, quod tamen paulo longius, nimirum 14 miliaribus a Lqdek distat. Damalevicius pro Unanow, habet Wyramotoo, Lelevelius autem Viranovo, cujus nominis pagos nullos in hac provincia invenies; nisi mendose ita" scriptum sit pro Warzymowo (Varymowo) pago parochiae Skulscensis (Skulsk), regionis vero Pysdrensis, qui tamen etiam magis remotus semotusque ab aliis coenobii bonis apparet, quam ut numero eorum adscribí posse videatur. Si quis autem nobis assentiri voluerit, quod verbum Vnanovo, facili scripturae vitio, pro Vranovo vel Wronovo in confirmationibus Vladislavianis notatum sit, certe et hoc concedet, intelligendum esse hie pagum Wronowo hodie dictum, regionis Coninensis, parochiae Szymanovicensis, qui est in propinquo bonorum Szetlewo, Rzgów, aliorumque praedictorum. De Kwasków longe distante hujus nominis pago, parochiae Blaszki regionis vero Wartensis hic agi non facile crediderim. Non Quascovo, sed Qualcovo potius legendum, et hic pagum Kwiatków vel Kwiatkowo intelligendum esse, parochiae Dobroviensi, regioni vero eidem Coninensi ascriptum, posteriores tabulae docent Conf. tab. Nr0 XXXIX exhibitam.
(10) Chorzeâ pro Choczeñ, rectius apud Damalevicium notatur, quum praeter supra nominatum pagum Choczeñ, alius ejusdem nominis in hac provincia non inveniatur, Chorzeñ autem sit parochiae Morzyslaviensis, regionis Coninensis, prope alia coenobii rura. Nec Starolancam vero nec Swiniarovo in his oris invenies. Sed pro Staralqka (antiquum pratum), pagum Wielolçka (magnum pratum), parochiae Grojdzicensis, vel Lek wielki parochiae Wilamoviensis, utrumque regionis Coninensis intelligendum esse, facile nobis concedet, qui seit in Polonia more illius aevi, verba „magni' et „antiqui' (Wielki et Stary), saepissime unum significasse. Swiniarovo num alius sit pagus, quam Swinice vel Swiénice parochiae Kramsko, regionis Coninensis, nescio. — Ad verbum Staralanca etc. Damalevicius tenorem tabulae praecidit, eumque inferius, a verbis in Lelevelii libro videndis: „Ul autem hoc nostrum factum" etc. recipit
(") Sieradz urbs ad Wartam, et territorii caput. Wladyslawów oppidum regionis Coninensis, parochiae Rusocicensis, quod licet a fluvio Warta duobus fere milliariis distet, ab alio tamen rivo Wartam intrante attingitur.
1*
Poloniam, cum nécessitas fratrum exegerit, tam équestres quam pedestres mandata eorum dirigere. Induisit eciam ut piscatores et venatorespredictorum fratrum, piscatores et venalores suos ac posterorum suorum ubique piscando et venando libere sequantur. Dédit eciam ad lumina acquirenda prefatis fratribus tria fora cum tabernis, videlicet: Gleu, Thür, Sobotka(12). Voluit eciam tabernarios predictarum villarum nusquam citari, nisi^oram Abbate. Quia vero donum deo collalum legibus principum subiacere non debet, absolvit omnes homines in premissis villis commorantes, a powos, ab omni prewot, a strosa, ъ-dan, naraz, ^polvorove, targove, mostne, a castrorum edificio seu poncium quorumlibet, a recepcione vel custodia aut conductu caslorariorum, a custodia et solucione erodiorum, quod sokol dicilur, avicinia, quod opole dicitur wlgariler, ab omni exaccione sive colleccione, a vecturis et expedicionibus, et ab omnibus iuribus in Polonia constitutis quibuscunque censeantur nominibus. Nulli ergo Castellanorum aul iudicum cilandi seu iudicandi in prefatis hominibus vel villis eorum ius aliquod reservans.
(13) Pro Glew quod in hac provincia non exstat, pagum Glowiew parocbiae Kucharensis in propinquo pagorum Rzgów ct Grabienice situm, intelligenduin esse puto. Tury duae sunt viilac parocbiae Krzymoviensis in Goninensi regione. Sobotka pagus parocbiae Gbelmnensis in regione finítima Lanciciensi non longe ab oppido Wiadysiawów distat.
»
Codex Diplomaticus Poloniae, ed. Rzyszczewski, Muczkowski, Bartoszewicz, 1847 (Google data) I. , in: Monasterium.net, URL </mom/RegPolBullaePontificum/26ae866b-26a9-423f-8af5-126ad8196f56/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success