Codex Diplomaticus Poloniae - Regum Poloniae, Magnorum Ducum Litvaniae - Bullae Pontificum, Nr. CLXXVI. , S. 360
Codex Diplomaticus Poloniae - Regum Poloniae, Magnorum Ducum Litvaniae - Bullae Pontificum, Nr. CLXXVI. , S. 360
(') Ex archetypo membranáceo in tabulario Principum Radziwillorum asservato. Huic ta bulae appensa sunt funiculis sericis 34 sigilla mediae formae, nonnulla desiderantur, ut ex fora- mioibus, quae in bac tabula inveniuntur, apparet. Sigilla exhibent insignia cum inscriptionibus personarum, quae iis utebantur. Inscriptiones vix legi possunt. Praeterea appensum est sigillum, quod vulgo majestaticum dicitur, videlicet maximae formae, repraesentans Regem Wladislaum solio insidentem. Tabula baec argumento prorsus accedit ad tabulam inferius Nr0 CLXXX. allatam: nonnisi loco, die et testibus subscripts differ! Contextus bujus tabulae in fine idem, qui in secundo exemplari tabulae 1433, quam Nr0 CLXXV. prnemisimus.
— 313 -
tes prefatum fratrem nostrum Ducem Magnum Sigismundum, reciproca et fraterna vicissitudine, de pari assistencia reddere cerciorem; pura mente, et irrevocabiii fîrmaque et inviolabili sponsione, ex certa nostra sciencia et matura deliberacione, voluntateque ultrónea, non compulsi, non coacti, seu aliquo errore seducti, nos, Regnum et Corona Regni noslri Polonie, promittimus pro nobis, natis, successoribus et Corona nostris, et literis presentibus firmamus: Quod ipsum dominum Sigismundum Magnum Ducem, ac Magniducatus incolas et subditos, deserere non debemus, sed eis, toto posse et viribus, constanter assistere, et eos contra insultus quorumlibet hominum vivencium, cuiuscumque gradus, status, condicionis, vel eminencie fuerint, adiuvare. Nosque et successores noslri, non debemus prefatum dominum Sigismundum Ducem Magnum, et suos successores, racione huius- modi subsidij, pro quibuscumque dampnis ammonere: exceptis victualibus et pabulis equorum opportunis et necessarijs. Et insuper volentes prefatum fratrem nostrum, Ducem Magnum Sigismundum, speciali gracia et caritate fraterna amplecti et consolari: quodque erga nos fervenciori exardescat fide, atque bonitate: ipsum in partëm sollicitudinis asumentes (sic), Magnum Ducatum Terrarum nostrarum Lilthvanie et Russie, ceterorumque dominio- rum Ducatus predicti, et nostra bona paterna, videlicet: Wilnam, et alia bona ad nostrum patrimonium spectancia: de matura nostra deliberacione, circa ipsius eleccionem Principum, Prelatorum, Baronum et aliorum Nobilium utrorumque dominiorum, videlicet: Regni Polonie et Ducatus Magni Littwa- nie, habita iuxta continenciam literarum, super eleccione. huiusmodi fienda, alias confectarum: damus et conferimus sibi ad témpora vite sue: titulo Suppremi Principals Littwanie, quo uti consuevimus, pro nobis et nostris successoribus reservato: cum omnibus terris, castris, civitatibus, opidis, districtibus, curijs, villis, et omnibus utilitatibus ad ea spectantibus, et sub eisdem limitibus et gradibus, sicud (sic) eadem pije memorie dominus Alexan der alias Witowdus olim Magnus Dux tenebat. Et, si inter subditos super huiusmodi granicijs, vel alijs causis Regni Polonie et Magni Ducatus Littwanie, aliqua questio seu dubietas oriretur: quemadmodum in vita prefati Ducis fuerant exorte: ad literas et legittima documenta, ex utraque parte producenda, recurralur; et secundum illarum determinacionem, finis predictis questionibus et dubijs imponatur. Ipse quoque frater noster, nos tenere et
- 314 —
honorare debet et tenetur in Terris Magni Ducatus Litthvanie, sicut dominum et fratrem suum seniorem. Insuper predictum fratrera nostrum, cons tan- ciori fiducia prosequi volentes, et, prout iustum est, reddere cercioren): promittimus eidem, pollicemur et spondemus sub fide et honore, absque dolo et fraude, а�? sub onere prestiti iuramenti, stabilem assistenciam, exnunc prout extunc, et extunc prout exnunc, tenere firma fide ila, quod post decessum prefali Sigismundi Ducis Magni, Ducatus Magnus Littwanie cum terris et dominijs omnibus, eciam Russie, quibuscumque nunc subiectis, et virtute sua subiciendis, ad nos et �?nclitos natos nostros, scilicet Wladislaum et Kazimirum, а�? nostros successores, et ad Corona (sic) et Regnum Polo- nie, debent vera et hereditaria successione devolvi: quemadmodum patentibus prioribus literis, desuper confectis, est distinclum, quarum tenorem hic volumus habere pro insertis (sic). Exceptis prefati fratris nostri, Ducis ¡Magni Sigismundi bonis paternis, videlicet: Trockii, cum omnibus et singulis civitatibus, castris, districtibus, opidis, villis, curijs, et alijs bonis, plene et exintegro, in omnibus suis limitibus ad predictum suum patrimonium spectantibus; que post suum decessum, ad filium suum Illustrem Ducem Michaelem, seu ad alios filios legiltimos et futuros devolventur. De quibus nichilominus prefatus Dux Michael, et alij filij futuri, nobis, filijs, nostris successoribus, ac Corone et Regno Polonie, cum suis succedaneis, temporibus perpetuis, prout céleri Principes Littwanie et Russie: seu Duci Magno, per utramque partem pro tempore eligendo obsequi, obedire, tenebuntur et serviré. Quos si, non habita prole, de hac luce decedere contigerit, extunc predicta bona ipsorum paterna, ad nos, natos, et successores nostros, et ad Coronam Regni Polonie devol ventur. Preterea Terra Podolie, cum omnibus civitalibus, castris, opidis, districtibus, plene et exintegro, in omnibus suis limitibus, sicut ab antiquo spectat et pertinet, spectabat et pertinebat, speclare debet et pertinere ad nos et Regnum Polonie perpetuo et in ewum; neque deinceps per prefa- tum nostrum fratrem, Ducem Magnum, successores suos, et per Ducatus Magni incolas: nos, successores nostri, Regnum et Corona, pro eadera terra impetemur quibuscumque modis aut coloribus exquisitos. Item, quia stantibus inter nos tractatibus huiusmodi, Castrum Oleschsko, de quo dampna plurima nobis, Regno et subditis nostris hostiliter inferebant, per gentes nostras foret vallatum; in casu, quo ad manus nostras per deviccionem,
- 315 -
aut alijs quibuscuraque raodis devolverelur; ipsum Castrum cum bonis ad ipsum spectantibus, nos et Corona tenebimus, et possidebimus pacifiée et quiete: nisi illud dare eidem fratri nostro Magno Duci, vel pro nobis et Corona vellemus retiñere; quod stabit in nostra libera volunlate. Alia vero, sicut Luczsko, Wladmiria et alia castra, civitates et districtus, opida, ville, curie, in suis limitibus omnibus, plene et integre ad ipsa speclancia, que frater noster, bone memorie dominus Allexander olim Magnus Dux Littwanie prenominatus possidebat, prêter castra ad Terram Podoh'e spec- tancia: eciam si medio tempore quocumque modo ad possessionem nostram, aut Corone et Regni noslri devenirent: prefalo fralri nostro Duci Magno, ad témpora sue vite tenenda el possidenda dabimus, darique faciemus et assignari. Que quidem castra prefatus frater noster, Magnus Dux dominus Sigismundus, nulli debet dare ad' tenendum, nisi prius in manibus suis corporale prestet juramentum, et suis literis patentibus se inscribat, quod pro ipso fratre nostro, illud seu ilia fideliter tenebit, et post decessum suum, nulli altero (sic) nisi nobis, filijs nostris, aut Corone Regni Polonie resignabit. Item Rathno, Wyethle et Lopaczin, cum bonis omnibus ad predictos districtus spectantibus, nos et Corona perpetuo possidebimus et in ewum. Preterea, sub fide et honore, absque dolo et fraude, а�? onere prestiti iuramenli, omnes ligas, inscripciones et uniones: si quas umquam in dampnum, periculum, aut contemptum eiusdem fratris nostri, Ducis Magni Sigismundi, el quorumvis dominiorum suorum, cum cuiuscumque status aut condicionis hominibus fecissemus: abolentes et in nichilum redigentes, promittimus et spondemus, quod nullium (sic) hominum, cum quibus federali sumus et uniti, favoribus, sub sides et quibuscumque prerogativis, prefalo fratri nostro Duci Magno Sigis mundo preferre volumus, nec unquam contra ipsum esse; quinhimo ipsum supra et ultra, et contra omnes, et specialiter contra fratrem nostrum Ducem Switrigall, nostris consilijs, auxilijs et favoribus, et quibusvis subsidijs, vita, et rebus eciam quocienscumque, et contra quoscumque inimicos opportunum fuerit, cum nostra potencia viribusque, et subditis nostris, perpétue adiuvare; et ad hec firmiter obligamur. Nec unquam ipsum, aliquibus exquisitis colo- ribus, volumus deserere et alijs adherere; sed secum stare in prosperis et adversis, et eum ab omnibus adversitatibus et periculis, pure et constanler ac fideliter permunire. Item,, prefatus frater nosler et sui successores,
40*
- 316 —
prefatum Ducatum Magnum sic tenens de manu nostra, ut prefertur, non debet aspirare, ad cuiuscumque suggestionem seu monicionem, ad susci- piendum regale fastigium, videlicet coronara, contra nostrum, successorum nostrorum et Corone Polonie consensum et voluntatem. Et ut hec premissa omnia et singula, superius contenta, maioris roboris obtineant firmitatem, nos Albertus dei gracia Archiepiscopus et Primas Sánete Eccle- sie Gneznensis, Sbigneus Cracoviensis, Stanislaus Poznaniensis, Johannes Chelmensis, Episcopi; Wladislaus Electus Ecelesie Wladislaviensis, Jaco- bus (2) de Michalow Castellanus et Capitaneus (sie), Petrus Schaffranecz de Pyeschcowascala Cracoviensis, Sandzivogius de Ostrorog Poznaniensis, et Maioris Polonie Capitaneus, Spitko de Tornow Sandomiriensis, Andreas de Domaborzs Calisiensis, Marlinus de Calinowa Siradiensis, Stiborius de Borzislawicze Lanciciensis, Johannes de Lichin ßrestensis, Jarandus de Grabie Juniwladislaviensis, Johannes de Dambrowa alias Manzik Leopo- liensis, Palatini; Martinus de Slawsko Poznaniensis, Johannes de Czisow Sandomiriensis, Petrus de Bnyn Gneznensis, Dobeslaus de Oleschnicza Lu- blinensis, Laurencius Zaramba Siradiensis, Petrus de Zirniki Calisiensis, Al bertus Malski Lanciciensis, Cristinus de Cozieglewi(sie) Sandeczensis, Cristinus de Smolsko Brestensis, Johannes de Oleschnicza Regni Polonie Marsalcus, Florianus de Corithnicza Wisliciensis, Domarath de Cobilani Woynicensis, Wincencius de Schamotuli Myedzirecensis, Stanislaus de Bielawi Brezinensis, Nicolaus Slup Bobrinensis, Johannes de Tanczin Bieczensis, Warsius de Samborzecz Zawichwostensis (sie), Paulus Zlodziey Malogostensis, Stanislaus Gamrath Polanecensis, Paschko de Goslawicze Conariensis, Stanislaus de Goszdna Brzezensis (sie), Jacussius de Serzigy (3) Ryppinensis, Hriczko Kerdeyowicz Leopoliensis, Nicolaus de Wisnicze Premisliensis, Michael de Buczacz Halicensis et Capitaneus, Petrus Smoliczski Sanocensis, Przedpel- kus Copidkowski (4) Landensis, Castellani; Petrus iunior Schaffranecz de Pieschcovascala Cracoviensis, Petrus Cordebog Poznaniensis, Andreas Czolek Sandomiriensis, Dobrogostius de Schamotuli Calisiensis, Thomas Scheliga Siradiensis, Stanislaus de Dobrzelino Lanciciensis, Andreas Donyn
(3) Aliud huius documenti exemplar quod inferius Nr0 GLXXX. ad annum 1440 expres sion est, habet Nicolaus. (3) In alio exemplari legitur: Strzigij. (4) In alio exemplari est de Copidlovo.
*
— 317 —
de Graijow Brestensis, Stanislaus Sczkowsky Wladislaviensis, Andreas de Lubino Dobrinensis et Regni nostri Thezaurarius, Subcamerarij; Martinus de Wroczimowicze Cracoviensis, Theodricus Poznaniensis, Stanislaus de Charbinowicze Sandomiriensis, Nicolaus de Pleschow Calisiensis, Zegota de Moykowicze Siradiensis, Petrus de Opporow Lanciciensis, Nicolaus de Cosczelecz Brestensis, Vexiliferi; Paulus de Bogumilowicze Cracoviensis, Abraham de Dzbaschtn Poznaniensis, Johannes de Sprowa Sandomiriensis, Troianus de Lehna Calisiensis, Petrus de Widawa Siradiensis, Adam de Thur Lanciciensis, Andreas de Ludbrancz Brestensis, Mathias Wladisla viensis, Judices; Petrus Strikowski Pincerna Lanciciensis, Sigismundus Bobowski Cracoviensis, Andreas de Wroblow Lanciciensis, Subiudices; Andreas Galka Cracoviensis, Johannes de Conyn Sandomiriensis, Dadzibo- gius de Pijaszek Lanciciensis, et Petrus de Podgrodze Lublinensis, Tribuni; Nicolaus de Chranstowo Gladifer Cracoviensis, et Capitaneus Sanoczensis: Barones, Milites Regni Polonie, de certa sciencia, volúntate, mandato et consensu aliorum omnium fratrum, amicorum et consanguineorum nostro- rum, Prelatorum, Baronum et Nobilium; totumque Regnum, ac Corona Regni Polonie promittimus, pura fide, absque dolo et fraude, а�? sub onere corporaliter super ligno Crucis vivifiée prestiti juramenti: Quod prefatus dominus Wladislaus Rex Polonie, dominus noster graciosissimus, eiusque nati et successores, tenebit, attendet et servabit; lenebunt, attendent et servabunt; Nosque cum ipso et ipsis, tenebimus et servabimus inviolabiliter. Ipsumque, natos, et successores suos, dominos nostros Reges Polonie futuros, inducemus ad tenendum et servandum.fideliter el constanter supra- scripta. Harum, quibus sigilla nostrorum Prelatorum, Baronum, Militum, Procerum et Nobilium suprascriptorum sunt appensa, testimonio literarum. Actum in Nowa Civitate Corczin, Sabbatho ante Dominicam Oculi, anno domini millesimo quadringenlesimo tricésimo quarto. Datum per manus Magnifici Johannis de Coneczpole Cancellarij et Reverendi Palris, domini Wladislai electi Ecclesie Wladislaviensis Episcopi, Vicecancellarij Regni Polonie, sincere nobis dilectorum.
Codex Diplomaticus Poloniae, ed. Rzyszczewski, Muczkowski, Bartoszewicz, 1847 (Google data) CLXXVI. , in: Monasterium.net, URL </mom/RegPolBullaePontificum/5c84b5fc-897b-4d27-9329-a5b2c6a862f8/charter>, accessed at 2024-12-26+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success