Codex Diplomaticus Poloniae - Regum Poloniae, Magnorum Ducum Litvaniae - Bullae Pontificum, Nr. LI. , S. 505
Codex Diplomaticus Poloniae - Regum Poloniae, Magnorum Ducum Litvaniae - Bullae Pontificum, Nr. LI. , S. 505
(') E libro XXIII.fol. 79.Vnrsavicnsis tabularii publici Regni Poloniae, vulgo Metryka Koronna dicti, cui et alia annorum 1287, 1318, 1345, et 1422, in confirraationc Casimiri Jagellonidis Regis Poloniae et Ducis Litbuaniac anni 1441 deprompla, ad oppidum Brzeznicíam spectantia privilegia, publica auctoritate inserta sunt.
(2) In agro silvae tune Brzeznicia dictae, oppidum conditum Brzeznicia vocatum est: est autem locus ubi oppidum hoc primarium exstiterat, hodie villa parochialis Antigua Brzeznicia dicta, Petricoviensis territorii et Radomscensis regionis, prope oppidum Brzeznicíam, quod circa annum 1287 jus municipale nactum esse videtur.
(3) Neumarkt, oppidum in Silesia Borussica, regionis caput, quatuor milliariis a Vratislavia distans; quod Sroda olim Pnlonis vocabatur. Conf. tab. Nro XLIV. praemissam, pag. 74.
— 89 —
supradicta durabit. Item contulimus supradictis locatoribus infra términos predicte libertatis duo molendina libere construere, et iure hereditario per petuo possidere. Concèssimus eciam eisdem prata circa paludem que wlgariler nominatur Cantknija, et aliud Crosíhawe imperpetuum possidendam (sic). Ut hoc scriptum robur optineret (sie) firmitatis, nostri sigilli munimine feeimus roborandum. Idcirco huius rei hij testes sunt: Setegius Palatinus, Paulus Thezaurarius, Mathias Succamerarius, Nicolaus Subcancellarius, Benedictus Subjudex, Jacobus Subdapifer. Anno domini Millesimo ducen tésimo sexagésimo quinto. Datum in Paijczna(4) in dominica Reminiscere(5).
(*) Pajçczno, oppidum parochiale Petricoviensis territorii, Radomscensis regionis. (5) Anno 1265 festus dies paschalis die 5,a mensis Aprilis celebrabatur.
LH.
Calissiae, anno 1267 die 8, men* IVovembris.
Boleelaus Dax Poloniae Majoris, consentiente fratris sui filio Premislao Duce, Thiloni cuidam et Henrico de Neomarkt nrbicolis Posnaniensibns, villam Spytkowo 60 marcis argenti
vendit (').
In nomine domini, amen. Licet acta hominum evidenter subjaceant noticie singulorum, consueverunt nihilominus calumpnia novercari. Qua- propter necesse est, actiones legitimas per scripti continentiam et testium subnotationem, in notitiam transvehi posterorum. Hinc est, quod nos Bolezlaus üux Polonie tarn presentes quam posteros cupimus non latere, nos, prius nostri filioli karissimi Premislonis(2) assensu beuivolo requisito,
(') E tabula authentica membranácea, in tabulario publico urbis Posnaniae asservata descripsit doctiss. Stronczy ñski, eamque duobus cereis sigillis, funiculis crassioribus sericis rubei colorís appensis, instruetam esse tradidit; quorum alterum Boleslai Ducis, alterurn Premislai II. est.
(2) Verbum filiolus, lingua latina mediae aetatis nonnunquam filium fratris dénotasse, docet Ducangius (v. filiolus); quam significationem verbum praedictum in Polonia eo saepius babuisse arbitror, quod polonici verbi „Synotciec" a verbo „Syn" (filius) derivatio persimilis est. (Conf. tabulam Nro XL1X praemissarn pag. 85, et privil. a. 1276 in Lelewelii opere, quod Poczqtkotoe Prawodawstwo Polskie inscribitur, pag. 190). Boleslauni Ducem nullum fllium, Premislaum vero fratrem ejus íilium Premislauin II babuisse, nemo est qui nesciaL
12
— 90 -
civi nostri (sic) de Poznan Thiloni et avúnculo suo Henrico de Novoforo (3), hereditatem quandam Spùhcowo(4) dictam, sitamque aput Poznan, etaquam ibidem que Starareka{b) nominatur, ita prorsus integre, sicuti eandern Hen- ricus nosier Procurator Gneznensis primilus possidebat, pro LX. marcis libere vendidisse, jure hereditario per ipsos et eorundem posteros possiden- ✓ dam, eos ab omni solutioneeensuali aliorum quoque jurium penilus eximentes, „ ^excepta décima, que reddi debet pro more sólito, ad quem spectat. Preterea, prefati heredes, si conveniendi fuerint super causa aliqua pretacle hercditatis, coram Poznaniensis civitatis Judice debebunt jure Theutonico conveniri. Insuper nostri piscatores in aqua promemorata pro nostro libito piscabuotur. Ul hec igitur nostra vendilio nulla calumpnia in posterum valeat attemptari, hanc kartulam nostrorum sigillorum miinimine fecimus communiri. Datum aput Kalis, anno gracie domini M. CC. LX. VIIo sexto ydus Novembris. Testes autem hujus sunt: Comes Predpelk Palatinus Poznaniensis, filius ejusdem Nicolaus Subcamerarius nosler, Drogomirus et Pribizlaus alumpni nostri filioli Premislonis, dominus Mathias Nolarius curie nostre.
(3) Vid. annotât 3am pag. 88.
(4) Non Spylkowo sed Sytkowo est in propinquo arbis Posnaniae praedium rusticum parochiae Posnaniensi ascriptum, quod ad bona Komorniki pertinere mihi videtur. Est quidem in AI. Ducatu Posnaniensi Kostanensis regionis villa Spytkówki dicta, parochiae Wyskoczensis, ad bona Raczal pertinens, quae tarnen mihi nimis longe ab urbe Posnania remota esse videtur, quam ut eadem sit, de qua in tabula hac est sermo.
(s) Num rivus, qui agros praedii Sytkowo irrigat, Stara rzeka (Antiquus fluvius] nunc etiam vocetur, nescio.
LIIL
Cracoviae, anno 1271 die 15ma mensig Maji.
IBoleslaiis dictas Pudicus Dax Cracoviae et Sandomiriae, тШае Tyniecensis coeoobü Opatowiec nuncupatae, Privilegium juris mosicipalis Teutonici, quali orbs Cracovia
regebatur, Iargitor (•).
In nomine domini, amen. Cum secundum autoritatem divinam omni operi bono due mercedes debeantur, una eternalis et alia temporalis, hinc
(') Kx apographo, quod publica tabularii Praefecti Antonii Kawecki auc tori täte anno 1826 de tabula authentica descriptum esse, doctiss. Stronczyñski tradit.
est, quod nos Boleslaus dei gracia Cracovie et Sandomirie Dux, notum facimus tarn presentibus, quam futuris, quia ob reverenliam beatissime dei genitricis virginis Marie, el beatorum Petri et Pauli Apostolorum, пе�? non pro salute nostra et remedio animarum parentum noslrorum, et eciam consi deraos et inspectis continuis et fidelibus obsequiis domini Modliborii Abbatis et locius conventus domus atque cenobii Tynecensis (-) piis supliqacionibus inclinati, qui in vinea domini Sabaoth non cessant frequenter pro salute ho- minum laborare, banc nostram graciam decrevimus faciendam, videlicet: quod in villa ipsorum forensi, que Opatowiec (3) vulgariter appellatur, sita super rippam fluvii qui Visla vulgo dicitur, in Castellatura Visliciensi Iocandi et faciendi plenam et liberam damus potestalem sub jure Theutonico civi- (alem, ipsam ab omnibus pensionibus, exactionibus, servitiis, solucionibus et consvetudinibus juris Polonicalis, nobis seu Castellanis et Palatinis nostris, aul aliis quibuscunque ofliciis, super eandem de jure vel de facto speclantibus, et cum omnibus possessionibus et territorio ejusdem per omnia et perpetuo eximentes, et ponentes penilus ipsam sub forma et libértate juris Cracoviensis; ita ut omnes incole ipsius et inhabitatores, quos ibidem diel us Abbas locaverit cum suis fralribus, seu quibus vendiderit aut concesserit, eodem jure regantur et utantur, quo civilas nostra Cracoviensis extat disposita et insignita. Et generaliter volumus, ut in omnibus conditionibus et consvetudinibus eadem gaudeant libértate, qua gaudent cives nostri Cracovienses. Si vero in aliquibus ejusdem libertatis articulis fuerit dubilatum, ad predicle civitatis Privilegium recurratur. Ne autem quispiam hanc nostram donacionem et concessionem valeat violare, presentera paginam nostri sigilli munimine duximus roborandam. Acta sunt autem hec anno domini Millesirno ducen tésimo septuagésimo primo, Idus Maji. Presentibus his et consencientibus nobilibus nostris, quorum ista sunt nomina: dominus Procopius Cancellarius curie, Comes Warsch Castellanus Cracoviensis, Comes Janusius Palatinus Sandomiriensis, Comes Petrus Palatinus Cracoviensis, Comes Boleslaus Castellanus VisJiciensis, Comes Laurencius Venator de Klobucko (4) qui
(B) Villa parocbialis Tyniec in Galicia ad Vistulam sita, territorii Vadovicensis, uno circiter milliario a Cracovia distat, ampio olim Benedictinorum coenobio insignis.
(') Opatowiec oppidum parocbialo ad Vistulam, territorii Micchoviensis, Scalmiriensis repionis.
(4) Klobucko parochiale oppidum est et villa, Wielunensis territorii, Czçstochoviensis regionis. 12*
— 92 —
fuit hujus negocii ordinator. Datum Cracovie per manus Twardoslai Cantoris Sandomiriensis et Subcancellarii curie noslre.
Codex Diplomaticus Poloniae, ed. Rzyszczewski, Muczkowski, Bartoszewicz, 1847 (Google data) LI. , in: Monasterium.net, URL </mom/RegPolBullaePontificum/bf32f0bd-6129-4d19-b140-f68a8b374cde/charter>, accessed at 2024-12-26+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success