Codex Diplomaticus Poloniae - Regum Poloniae, Magnorum Ducum Litvaniae - Bullae Pontificum, Nr. XXXVIII. , S. 477
Current repository:
Codex Diplomaticus Poloniae - Regum Poloniae, Magnorum Ducum Litvaniae - Bullae Pontificum, Nr. XXXVIII. , S. 477



(') Ex archetypo membranáceo, quod in archivo provincialiPosnaniae inter tabulas subla- torum coenobiorum servatur, descripsit dock Stronczynski, nosque docuit, appensa esse quatuor cérea sigilla. Horum primum pusiilum, capituli (ut videtur) Vladislaviensis, ovali forma, figura m hominis stantis, oculis vix discernendam repraesentat; verborum autem in ambitu scriptorum vix haec residua leguntur; „S....S....eccle..." Alterum, maximam partem integrum, Episcopum repraesentat solemni ornatu cum ínfula- et Iituo, quem manu sinistra tenet; in sinistra sigilli
parte haec supersunt reliqua: „ ùlaviensù Epi "(proeul dubio Michaelis). Tertium
Ducis Casimiri quale sit, nobiscum non communicavit doctiss. Stronczynski. Quartum (ut opi- namur, Capituli Krusvicensis) exhibet imaginem S" Petri Apostoli, episcopali veste indutum,
altera manu clavem, altera librum tcnentem; leguntur autem haec: „ ilium beati Petri...
... swicensis "Sigiila haec filis seriéis ñeque contextis, nee in funiculum tortis appensa
sunt.—Dlugossius narrât (VII. 850), hoc Cisterciensium coenobium primum in villa Szpilal (ter ritorii et regionis Lipnoviensis) ad Vistulam, ex adverso urbis Wíoctawek sita institutam fuisse, dein Byszeviam, et inde extremo anno 1288 a Vislao Episcopo Cujaviensi in oppidum Koronowo ad Obram translatum, quum Byszeviae annos 70 mansisseL Quod quidem 70 annorum spatium vel ideo nobis suspectum est, quod in privilegio de construendo nunc demum coenobio est sermo, ab anno vero 1251 ad 1288 vix anni 36 elapsi sunt. Neque minus in nomine fluvii
- 61 -
chael dei gracia Wladizlaviensis ecclesie Episcopus, devocionem et affectum pii principis Kazimiri Ducis Lanchicie et Cujavie, quem habet ad claustrutn Cysterciensis ordinis construendum in fundo de Byssovia(2), intuentes, tarn ad pelicionem ipsius, quam ob remedium anime nostre et predecessorum а�? successorum nostrorum, decimas ecclesie de Bissovia, videlicet de Sadlno, de Wanzovno, de Trischino(3) et de ipsa Bissovia fratribus ibidem deo et beate Marie servituris in subsidium et juvamen confirmamus in per- petuum possidendas. Ut autem presens scriptum nostre confirmacionis perpetué firmitatis robur obtineat, sigillo predicti Ducis Kazimiri, et nostro, cum Capitulorum nostrorum Wladizlaviensis et Cruswiciensis (4) sigillis roboramus. Datum in Wladizlaviajuvene(5), in presencia Ducis et Baronum suorum, Wolimiro Cancellario, Mauricio Subcancellario, Evvardo, Adolfo, et aliis multis Capellanis curie, et nostris. Anno incarnacionis domini M° CC° quinquagesimo primo, IIIo Nonas Octobris, in die beati Francisci Con fessons.
errat Dlugossius, (nisi hunc errorem typothetac incuriae tribuere malisj; siquidem oppidum Koronowo (in Ducatu Posnaniensi, regionc et territorio Bidgostiensi) non ad Obram, sed ad Brdam il uni en est situm. In comrnentario, quem doctis. vir Jabczyrïski, Canonicus Posnaniensis in usum theologorum edit (inscriptum est opus: Arcbiwum teologiczne), nimirum libello quarto anni 1836 p. 437 traditur (non indicate tarnen fonte, unde haec bausta sint), coenobium Cister- ciensium in villa Szpital a Palatino Masoviensi nomine Bogusz a. 1243 fundatum, et anno se-
Îucnte ab Innocentio IVo P. M. confirmatum fuisse; tum vero a. 1250 a Nicolao Casimiri Ducis ujaviensis Tbesaurario donatione multarum villarum (inter quas villae: Byszewo, Sattno, Wiç- zowna, Trzyszczyna nominantur) dotatum. Quod quidem non temeré tradi, verisimile fit ex privilegio Ducis Casimiri a. 1253, quod infra Nro XLII. posuimus.
(2) Byszewo villa parochialis in M. Ducatu Posnaniensi, territorii et regionis Bidgostiensis, in propinquo Coronoviae oppidi.
(*) Salino et Wiçzowno villae Byszeviao proximae, ejusque parochiae adscriptae. Trzesz- czyno autem villa in via publica de Koronowo Bidgostiam ducente, parochiae Wtelnensis.
(*) Kruéwica oppidum M. Ducatus Posnaniensis, territorii Bidgostiensis, regionis Juni- vladislaviensis, ad lacum Goplo.
(s) Junivladislavia [lnoutroclaw Polonis) urbs M. Ducatus Posnaniensis, in territorio Bidgostiensi, regionis sui nominis caput.
— 62 —
Codex Diplomaticus Poloniae, ed. Rzyszczewski, Muczkowski, Bartoszewicz, 1847 (Google data) XXXVIII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/RegPolBullaePontificum/7fe129c4-f929-485b-9cd2-471d4c9f687c/charter>, accessed 2025-04-18+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success