Codex Diplomaticus Poloniae - Regum Poloniae, Magnorum Ducum Litvaniae - Bullae Pontificum, Nr. LIX. , S. 522
Current repository:
Codex Diplomaticus Poloniae - Regum Poloniae, Magnorum Ducum Litvaniae - Bullae Pontificum, Nr. LIX. , S. 522




In nomine domini, amen. Quoniam oblivio per successum temporis memoriam excludit gestorum, quibus eciam, iniquitate habundante hominum, obex calumpnie solet novercari, solers humane cautela prouidencie ascriplo teslium et scripli testimonio perhenne adinvenit remedium, quo humana gesta perpetuum sorciantur firmamentum. Proinde nos Boleslaus dej gracia Dux Cracovie et Sandomirie, notum esse volumus presentibus et futuris presen- cium noticiam habituris, quomodo, quamvis dederimus et perpetuo possidendas contulerimus omnes villas nostras in fluvio Scaua(2) wlgariter nuncupalo iacentes, lllustri Principi domino Wladislao Duci Ossuancimiensi (3) pro-
(*) E tabula authentica confirmationis Casimiri Magni Regis Poloniae anno 1356 lata et inferius exhibita.
(a) Skatca fluvius, cujus fons in montil)us Carpaticis, prope villam Spytkowice in confinio üiigariae, ostia vero in Vistula prope villam Smolice Vadovicensis in Galicia territorii.
(3) In ditione Ducum Opoliensium erat Osventimensis provincia; quam simul cum Byto- miensi (ut tradit Boguphalus ap. Sommersb. 11. 46.) a Casimiro Justo, Miecislao lilio Vladislai e Polonia pulsi donatam, nunc primum (nisi fallor) nomine Ducatus insignitam reperimus. Quae enim in Szczygielscii Tinecia p. 153. legitur Wladislai Ducis Osventimensis tabula, haec falso utique annum 1250. asscriptum habere mihi videtur; quum Abbatem Tinecensem Danielem, do quo in ea agitur, ab an. inde 1287, usque ad an. 1293 dignitate hac functum esse, anno autem 1250 Boleborium Abbatem Tinecensem fuisse, non solum ipso Szczygielscio auctore (I. c. p. 51, 57) constat, sed etiam tenore tabulae anni 1251 in Nakielscii Miechovia (p. 171.) probatur, in
Îua Boleborius Abbas, testis personam sustinuit Ducatus Opoliensis, progeni ta demum Vladislai iasimiridis Ducis Opoliensis prole minoribus varii nominis Ducatibus originem dedit, ut: Bati- boriensi, Falcomontano, Tostensi, Tessinensi, Bytomiensi, Osventimensi, Zatoriensi, Coselensi, Glivicensi, et aliis; quod patet e tabulis genealogicis Sommersbergii (T. I. p. 666) et Tilesii (ibidem pag. 746). Quumque nobilissimi rerum scriptores, qui investigandis Ducum Silesiae stirpibus operam navarunt (ut Sommersberg 1. �?. 677—680, et Stenzelius in tabula, quam operi suo, qui inscribitur „Urkundensammlung etc. in fine adjecit), nullum alium hoc tempore Vladislaum Ducem Opoliensem memorent, praeter Vladislaum praedictum Casimiri (ilium, quern anno 1286 aut 1288 mortuum esse censent; argumento hujus privHegii quodam modo cotnprobatur opinio Tilesii (I. c. p. 728 et 746), qui huic Vladislao ejusdem nominis filium successorem fuisse tradit,
14
uidentía divina, tarnen ^xcepimus villas ac hereditates militum nostrorum, et specialiter villas Raduanitarum Trébol (4) wlgariler nuncupates, racione serviciorum nobis per ipsos fideliter impensorum, quos a Ducalu nostro Cracoviensi nullomodo volumus esse remotos, quia sunt seruitores nostri fidèles, terre nostre Cracoviensis innati; quos ab eadem terrá nulla racione volumus Fore separatos. Hoc addito, ut frater noster Ulustris Princeps Dux Wladislaus Ossuancimiensis iam diclus, in nullo ipsis dominetür, nec in seruicio, nec in citacione, nec eciam in aliqua exaccione, quia in eorum here- ditalibus nullam contribucionem sibi soluere debent nec tenentur. Volumus eciam, ut per ipsum nullum impedimentum eis inferalur in venacionibus ipsorum usque ad metas Ungarie atlingencium (sic) in silvis iacentibus usque ad Pczusew montem sic wlgariter nuncupalum, et usque ad Mogilniciam fluvium, et usque ad Lenecz villam, usque eciam ad fluuium Solcza, et usque ad montem Zar, usque ad montem Vpik vulgariter nominatum, que silve existentes ex utraque parte fluvij Scauine cum omnibus ulililatibus, mellificijs seu proven-
quem nos, dum pater viveret, рагтае ditionis ejus portiunculae, Ducatui scilicet Osventimensi praefuisse arbitramur. Vix enim intelligi potest, quid causae sit, cur Boleslaus Pudicus tam celebrem Principem, qualis Vladislaus fuit, Oucem Osventimensem tantum, non autem Opolien- sem appellet. Tum etiam, pracdicta apud Szczygielscium Vladislai Osventimensis tabula, utique plus momenti argumento buic affert, licet in diei asscriptione mendosa sit; qua praeterea docemur, Vladislaum Ducem Osventimensem, Vlodiinirum filium habuisse, qui collegio mona- chorum Tinecensium accessit, fratrem autem Janussium (forsun Jacussium i. e. Jacobum) Ducem Ratiboriensem, quem eundcm esse putamus, qui in tabula genealógica Tilesii Jacobus Dux Ratiboriensis, frater Vladislai Vladislaidis dicitur, ab aliis autem scriptoribus silentio praeteritur. Nec multum oflicit ratio, qua in tabula hac nostra Boleslaum Pudicum se fratrem Vladislai Osventimensis dicere videmus, cujus avi frater erat (abnepos videlicet Boleslai Crivoustii); non enim ita subtiliter verba premebant Duces Poloniae antiqui, ut longinquae, qua conjuncti erant, cognationis vinculum, accurate in literis suis definiré conarentur. Quum tarnen nihilominus multum desit, ut res de hoc nostro Osventimensi vcl Opoliensi Vladislao obscura expianetur, facile quisque mirabitur, difficultates, quae in investigandis stirpibus Ducum Opoliensium viros doctos inde ab seculo XIVo impudiunt, usque ad nostra témpora non tolli, sed potius augeri. (Conf. Stenzelii Scripp. rer. Siles. Tom I. p. 152 Nro 5). — Quod attinet ad partem provinciae Cracoviensis, quam Vladislao his temporibus concessam fuisse, tabula nostra docet, videtur id factum ob compensanda damna desolationibus illata anno 1273, quo bella cruenta inter Boleslaum Pudicum et Vladislaum Opoliensem gesta sunt; quibus tandem pax anno 1274 composite, finem adtulit Vid. Dlugoss. Lib. VII. pag. 800-804.
(4) Trzebonia nunc appellator villa parochialis in Galicia, Vadovicensis territorii, prope Myilenice oppidum sita. Gastri Trzebol autem periere etiam ruinae.
tibus ipsarum et fluvii Sicpra(&) dicti, iure hereditario pertinent ad Michaelem, Unazdonem et Slazonem. Protestamur insuper, quod silva nigra Michaeli et Unazdoni cessit in diuisione facta cum fratribus eorumdem, ad quam nullus fratrum ipsorum aliquem habet respectum. Super qua videlicet silva prefati Michael el Unazd venientes, petiverunt, ut eis libertatem villas locandi concederé dignaremur. Nos vero acquiescentes precibus ipsorum, verum eciam attendentes fidelia seruicia eorumdem, locare permisimus iure Theuto- nico sive Polonico, prout ipsis utilius videbitur expediré, et omnj iure tenere, sine dominio et molestacione alicuius, sicut nos ipse (sic) teneremus, ne a nobis separentur. Volumus eciam et rogamus omnes nostras successores, ut propter eorum fidelia seruicia nobis sepius impensa, nullum penilus prêter semetipsos eis dominari permiltant, ipsorum seruicia condigna diligenter retribuentes. In cuius rei testimonium presentes litteras fieri iussimus nostri sigilli munimine roboratas. Actum et datum publice in Cracovia, sequenle die post Michaelis, anno domini M° CC° septuagésimo octavo, presentibus testibus subscripts: domino Paulo Episcopo Cracoviensi, Comité Warsio Castellano Cracoviensi, Comité Janussio Palatino Sandomiriensi, Neustam- pone Palatino Cracoviensi(6), Mirosiao Judice Cracoviensi, domino Tuar-
(s ) Permultos in bac regione tabula Galiciae Liesgangii accuratissime concinnata montes exbibet; sod eorum nomina quum non indicet, nos de situ tarn montis in tabula Posuzew v. Pczuzew, quam montis Vpik dicti, incertos reddit. Sed montem Zar yel Zarek dictum, unum eorum esse, qui Calvariensi coenobio proximi sunt, nulla mihi est dubitatio. Mogilnicia forsau is rims est, qui in villa Mogilany tribus circiter milliariis a Trzebonia distante fontein suum habet, et prope Szamborek villam, Scavinam rivum intraL Quae autein hie Lenecz nuncupatur, ea Lencze est villa, altera superior parochialis, altera inferior, utraque autem prope Calvariam oppidum sita.—Nec vero rivum Solczam vel Solkam, (quum fluvius Sola, qui, prope oppidum Osvetim, Vistulam intrat, nimis longe distet), nec Sicpra dictum, in tabula geographica designa- tum invenimus; proximum tarnen est, rivulum, cujus fons prope villam Siepraw (in territorio Bochnensi duobus milliariis a Trzebonia distantem), et qui prope Krzyszkowice villam Scavinam rivum intrat, Siepraw etiam nominan, et eum, de quo hic agitur, esse. Skawina autem rivus, cujus fontes incerti sunt, ostia in Vistula habet prope villam Tyniec. Agri olim silvestres, de quibus tabula nostra loquitur, bi certe sunt, quos nunc in utroque littore Scavinae, sitae villae: Krzyszkowice, Glogoczow, Krzywaczka, Poachy hie, Zarzyce, Wola Radziszowska, Radziszów, Polanka etc. occupant.
(6) Neustamponem Palatinum Cracoviensem, quem jam in tabula Bolcslai Pudici anni 1274 in tabulario Capituli ecclesiae Cathedra lis Cracoviensis asservata, loco testis nominatum videmus, nec in Niesiecii serie Palatinorum eorundem [Korona T. I. p. 109), nec in indice magistratuum Roepelli (saepe citato operi ejus adjecto) relatum invenimus.
14*
doslao Vicecancellario nostro Cracoviensi, per cuius manus hec omnia sunt conscripta а�? data, et alijs quam plurimis fide dignis.
• • • i
Codex Diplomaticus Poloniae, ed. Rzyszczewski, Muczkowski, Bartoszewicz, 1847 (Google data) LIX. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/RegPolBullaePontificum/b7f9a829-0d37-4be4-a678-82928a808209/charter>, accessed 2025-04-18+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success