Codex Diplomaticus Poloniae - Regum Poloniae, Magnorum Ducum Litvaniae - Bullae Pontificum, Nr. LX. , S. 152
In nomine domini, amen. Nos Lestco dei gratia Dux Syradiensis, notum esse volumus omnibus, tarn presentibus quam futuris presentem paginam inspecturis, quia hominibus nostris Wenceslao et Choynoni, villas nostras duas Sdinuyowtce et Chosmanowo (2) jure Theutonico contulimus locare, de quibus villis nostris pro censu, mel solvere tenebunlur; primo anno duas urnas mellis solvent, secundo anno quatuor, tertio sex, quarto octo, quinto decern, sexto duodecim, séptimo quatuordecim, octavo sedecim, nono octo- decim, décimo viginti; et sic semper, evolutis istis decern annis, predicti . locatores et eorum posteri perpetuo nobis annis singulis viginti urnas mellis forenses solvere tenebunlur. Concessimus eliam eisdem locatoribus in districtu earundem villarum, liberum conslruere molendinum; labernam etiam liberam habebunt, et sextum mansum liberum. Ad nullam expeditionem in- habilatores predictarum villarum ire lenebuntur, nisi pro defensione terre
(') £ libris Siradiensis anliqui tabularii publici (quod archivum judicii olim terreslris et castrensis provinciae Siradiensis vocatur), et quidem e libro varia documenta anno 1406 ad diuturnam securitatem mserta continente, (e folio 38) auctoritate publica descripsit apographum tabularii hujus olim Praefectus Antonius Pstrokoñski. Siquidem praedicto 1406 anno, die 8 niensis Augusti, Stanislaus, Nicolaus, Martinus et Bartholomaeus Sculteti villae Klonovae, Privi legium hoc Lesconis, libris tabularii provinciae inseri curaverunt.
(2) Villas Zdunajowice et Koimianów, quas nunc in Regno Poloniae frustra quaesiveris, ea esse bona, quae nunc Klonowa, Kuznica, Leliwa, et Brzaszewice appellantur, in historia iocorum provinciae Siradiensis studiose et multum volutatus vir praedictus Pstrokonscius, tradi- dit. Sunt autem Klonowa, Leliwa et Kuznica bloiiska parochiae Unicoviensis, Kuznica Kmiecka parochiae Rusiecensis, Brsqszewice parochiae Wojcoviensis villae, in Siradiensi territorio et regione sitae. . , ■ ,
— 109 —
nostre. Contulimus etiam prediclis locatoribus in districtu predictarum villarum, omnium ferarum venationes libere venari, arte quacunque polerint. De iudicio vero memorati Scolteti et posteri eorum tertium denarium habe- bunt. Omnes autem causas jure Novi fori judicabunt, prêter illas, que ad decollationem et mulilalionem alicujus membri extendentur; illas non judica bunt, sed nobis ipsas reputabunt, et nos eas eodem jure Novifori dijudicare faciemus. In omnibus causis seu solutionibus jus observabunt Novifori, sicut et alie ville nostre eodem jure sitte in ducatu nostro. Per Camerarium etiam non cilabunlur inhabitatores prediclarum villarum, sed per literam nostram. Et ut hoc factum ratum maneat et inconvulsum, in hujus rei testimonium presentem paginam contulimus noslri sigilli munimine roboratam; presentibus his testibus: domino Michaele Cancellario, Paulo Pincerna, Alberto The- saurario, Paszcone Subdapifero, Joanne Subcancellario, Wilhelmo Advocate Datum Syradie, anno incarnationis domini Millesimo CC° LXXIX.
Codex Diplomaticus Poloniae, ed. Rzyszczewski, Muczkowski, Bartoszewicz, 1847 (Google data) LX. , in: Monasterium.net, URL </mom/RegPolBullaePontificum/8e056a22-2224-4a1a-aed4-0ad50639fb64/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success