Codex Diplomaticus Poloniae - Regum Poloniae, Magnorum Ducum Litvaniae - Bullae Pontificum, Nr. CXXI. , S. 261
Theutunico Maydburgensi, de s mansis franconicis, nomen eidem ville
Libertas Petri inponendo. Racione cuius locacionis, damus Petro eidem, et per eum suis veris heredibus el successoribus legittimis, sculteciam in eadem villa Petri Libértate perpetuo habendam, tenendam, donandam, vendendam ac possidendam, pro sua et suorum posterorum volúntate conuertendam; hos redditus expresse eidem Scoltecie addicientes videlicet: mensam panis, piscium et sutorum, macellum carnium, molendinum de duabus rotis, qua tuor mansos liberos cum totidem orlis, duos pro ecclesia et unum pro pas- cuis communibus, seu pro pellendo gregge (sic) quod scolnicza dicilur in wlgari. Que omnia debent esse libera ab omnibus contribucionibus, solucio- nibus et exaccionibus, ac penitus absoluta. Volumus eciam, ut nullus Pala- tinorum, Castellanorum, et quorumlibet iudicum nostrj Regnj, kmetones memórate ville, pro quacumque causa siue causis, magnis et paruis puta: furti, sanguinis, homicidij, incendij, membrorum mutillacione, et alijs uniuersis debeat indicare, nisi memoratus Scoltetus, et sui successores, de quibus idem Scoltetus tercium denarium habebit, duobus pro nobis reseruatis. Scoltetus eciam predictus, et sui successores, coram predictis palatino, castellano, et
(') Е tabula autbentica membranácea in Varsaviensi tabulario publico Rogni Poloniae Nro 606 asseruata. Sigillum abruptum, restât tantum funiculus sericus colorís rubei.
— 214 -
iudice, qui pro tempore fuerint, nullatenus respondebunt, nisi tantum coram nobis, dum per literam nostro regio insignio singnatam (sic) euocati fuerint, tunc de se querulantibus, non aliter tarnen, quam suo iure theulunico, res ponderé teneantur. Et ut facilius predicta villa locari possit, omnibus ipsam inhabilantifyus, a data presentí, ab omnibus nostris solucionibus et exaccioni- bus, quocumque nomine dicantur, infra quatuordecim annos, omnimodam elargimur libertatem. Qua elapsa, kmetones predicti ville predicte, de quo libet manso, octo scotos grossorum racione census nobis soluere in festo beati Martini teneantur, sexlum vero denarium censualem Scoltetus predic- tus et sui successores legittimi habebunt; tria prandia infra annum nobis, siue nuncio nostro "debebuntur, a Scolteto unum, et a kmetonibus duo, siue pro quolibet unum fertonem (sic); pro decima vero per sex scotos de quo libet manso soluent, et non manipulating Preterea predictus Scoltetus et sui successores, ad quamlibet expedicionem generalem in defensionem nostri Regni, cum uno homine galeato, nobis et nostris successoribus seruire tene antur. In quorum testimonium, presentes dari fecimus, nostri sigilli munimine roboratas. Actum in Czchow, feria secunda ante diem beate Marie Mag dalene. Sub anno domini Millesimo CCC° L° sexto. Presentibus hijs testi-
bus: Wiczga capitaneo sandecensi, Nicolao subdapifero , Oltone de
Pylcia, Petro de Sczecoczin, Ymramo Zegothe burcrauio de Czchow, Marco custode Sandomirien., et alijs multis fide dignis. Scriptum per manus Ja- cobi notary nostri.
СХХИ.
MiresUi, anno 1359 die 12 m. Februarii.
Zemovltiis Dux Masoviae, approbat concordiam inter se et Elizabethan) patrian шит per Cazimirnm regem factam de immonitate et libértate bonorum ab ea possessoram (■).
In nomine domini, amen. Ea que fiunt et ordinantur in tempore, ne per decursum temporis, simul cum tempore transeant, et a memoria hominum
(') Ex tabula authentica membranácea Varsaviensis tabularii publici Regni Poloniae Nro 25. Sigillum deest, restât nonnisi taeniola pergamena, qua appensum erat.
— 215 —
euanescant, necessarium est, ut literarum presidio, et testium aminiculo con- firmentur ad memoriam sempiternam. Igilur Nos Semouitus dei gracia dux Mazouie et dominus Czirnensis, harum, quibus expedit, literarum tenore notum facimus uniuersis publice profitentes. Quod super omnibus et singulis controuersijs, dissensionibus, rixis et iniurijs inter nos ex una, et serenissi- mam principem dominam Elizabeth ducissam Wysegradiensem, patruam noslram, parte ex altera, aliquo tempore habitis et ventilatis, per magnificum principem, dominum nostrum dominum Kazimirum Regem Polonie, cum eadem domina ducissa sumus amicabiliter concordali in hunc modum. Primo et principaliter: Quod ad districlum, situm inter fluuium dictum Brzura et inter magnam stratam dictam Czyrwska, et ad vasallos et kmethones in eodem districtu residentes, а�? ad villam dictam Czyrmno, et ad ipsius kme thones, tempore vite eiusdem domine ducisse Wysegradiensis, nullum jus seu respectum de cetero habere debeamus. Ita, quod nullas exacciones, bernas, collectas, jurisdiciones, penas judiciales, custodias, angarias, perangarias generales aut speciales, quocümque censeantur nomine, nullaque penitus seruicia, que wlgariter dicuntur Posady, ab incolis et inhabitatoribus, et specialiter a vasallis prefati districtus et ville Czyrmno memórate, inantea extorquemus (sic), seu aliqualiter repetemus. Sed eundem districtum, et villam Czyrmo (sie), cum omni jure et dominio, а�? cum omnibus utilitatibus, obuencionibus, censibus ac uniuersis pertinency's suis, nichil iuris aut domi- nij inibi pro nobis reseruando, ad prefatam dominam ducissam Wyssegra- diensem, solum ad témpora vite ipsius, ex diffinitiua promulgacione dominj nostri dominj Regis memorati volumus pertinere. Prefatam quoque dominam ducissam, venacionem omnium animalium et ferarum solo animali, quod Thuer wlgariter dicitur duntaxat excepto, in tota terra nostra libere admilti- mus habere et exercere. Quam quidem concordiam et conposicionem per dictum dominum nostrum dominum Regem sie faclam et ordinatam, lauda- mus, consenlimus, et de eadem stamus contenti; ipsamque, bona nostra fide, absque doli et fraudis specie, promitlimus inviolabiliter obseruare. In cuius rei testimonium et efficaciam cerciorem, presentem literam nostri sigilli muni- mine duximus roborandam. Actum et datum in Brcsth, feria tercia próxima post diem beate Scolastice virginis, anno dominj millesimo trecentesimo quin- quagesimo nono. Presentibus hijs testibus: venerabili in Christo paire domino
Jaroslao sánete gnezdnensis (sic) ecclesie archiepiscopo, et serenissimo prin cipe domino Nicolao duce Opauie, а�? nobilibus viris dominis: Dadzybog Plocensi, Johanne Lanciciensi, Alberto Brestensi palatinis, Floriano cancella- rio Lanciciensi, Pascone Gnezdnensi (sic), et Pascone Brestensi castellanis, Wyrbantha Polonie, Predborio Cuyauie, et Chebda Syradie capitaneis, et Nicolao Czamborij, а�? alijs qaum plurimis fide dignis.
СХХШ.
Plosci, anno 1361 die 25 hi. Aprilig.
Kazimirus Rex Poloniae, villas Kurowo, Dymce, et Ostrowqi, ab omnibus solutionibus excepta universali collecta terrae, libérât (' ).
In noraine domini, amen. Cunctorum périt memoria factorum, nisi scrip- turis autenticis, et fide dignorum testimonio commendentur. Igitur nos Kazimirus dei gracia Rex Polonie, nec non Cracouie, Sandomirie, Sijradie, Lancicie, Cuyauie, Plocensis, Russie, Pomeranieque dominus et heres. Ad universorum noticiam tarn presencium, quam futurorum, volumus deuenire harum serie literarum :* Quod ad instantes peticiones honorabilis et religiosi viri fratris Nicolai preposili, nec non sororis Derslae priorisse tocius con- uenlus monastery Sancle Marie Magdalene ordinis Premonstratensis ante Ploczk, exnunc kmelhones et incolas villarum infrascriptarum videlicet: CurowOj Dymcze et Ostrowons, ipsius monastery inhabitantes, ob salutem anime noslre, eximimus et perpetuo liberamus villas predictas ab omnibus angary's, preangarijs, laboribus,;seIucionibusque uniuersis et singulis, excepta uniuersali collecta terre, queporedlne nunecupatur; liberamus insuper iam dictos kmethones a juridicione omnium palatinorum, castellanorum, judicum, subiudicum, ministerialium ipsorum ita, quod coram ipsis, uel eorum aliquo, pro causis magnis seu paruis, et uniuersaliter quibuscumque citati minime teneantur responderé, nisi coram suo prepósito, aut eius iudice, per eum et
(') Ei archetypo in Varsaviensi tabulario publico Regni Poloniae Nro 1111 asservato. Sigillum deest.
suos successores deputato, jure suo teutónico seu polonico respondebunt. Eciam de nostra gracia speciali admittimus eundem preposilum et suos successores, perpetuis temporibus, post suum hominem villarum supradicta- rum videlicet Curowo, Dymcze et Ostrowons, ubicumque et per quemcumque occisus fuerit, penam recipere capitalem, que quidem pena in polonico dicitur poszederze (sic), alias omnes penas tarn magnas, quam parvuas in dictis villis perpétralas, idem prepositus et sui successores pro se et suo conuentu lollent et haliebunt, temporibus eciam perpetuis. In cuius rei testimonium et euidenciam pleniorem sigillum nostrum est appensum. Actum in Ploczko, die Marci ewangeliste, anno domini millesimo CCC° sexagésimo primo. Presentibus Dadzybogio Plocensi, Jaberto Cuyauiensi, Johanne Lanciciensi, Chebda Syradiensi, Palatinis; Jacussio Subcamerario Plocensi, Dobeslao Castellano Cruswiciensi, et Floriano Cancellario Lanciciensi, qui dicta habuit in commissis, et alijs.
Codex Diplomaticus Poloniae, ed. Rzyszczewski, Muczkowski, Bartoszewicz, 1847 (Google data) CXXI. , in: Monasterium.net, URL </mom/RegPolBullaePontificum/92240262-67dc-4e40-a9b6-db1c24854107/charter>, accessed at 2024-11-23+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success