Codex Diplomaticus Poloniae - Regum Poloniae, Magnorum Ducum Litvaniae - Bullae Pontificum, Nr. XCIV. , S. 581
(') Ex archetypo membranáceo III. Comitis Rusiecii proprio, cujus sigillum jam deside- ratur; fila autem, quibus appensum erat, rubei et viridis sunt colorís. (21 Vid.pag.36.
(3) Komorów villa publica parochiae Micchoviensis, oppido buic próxima.
— 165 —
xcv.
Pytdrae, anno 1301 die 8 mens. Mttfi.
Wicolaiie Dux Opayiensie, Venceslai Regis Poloniae et Bohemiae in Polonia Procurator, qtri Capitanees dicebatnr, monasterio Ladensi villae Koszuty possessionem qnietam
et securam servan jubet (')•
Nycholaus dei gracia Dux Capitanius (sic) Regni Polonie universis Palatinis, Judicibus, Castellanis, Subiudicibus per Poloniam constitutis, omnis boni plenitudinem cum salute. Sub obtentu gracie domini Regis vobis precipimus et mandamus, ut nullus ex vobis dominum Abbatem Len- densem aut fratres eius super hereditate, que Cosschuta wlgariter nuncupa- tur, a Comité Gerwardo eidem domui collata pleno iure, veluti a vero herede, et a Wlodisslao Duce terre et Baronibus confîrmata(?); citacione, iudicio, seu plane aliqua molestia ad instanciam fratrum dicti Comitis audeat aggra- uare. Scire vos volentes, quod dominus Rex donacionem huius mililis quam fecit pro remedio anime sue, ratam habet et firmam, absoluitque dictos fratres ab omni querela prefate hereditatis, ut deinceps nulli debeant responderé, sed in pace et tranquillitate possideant, quod monasterio eorum ac ordini est donatum. Committens nobis, ut prefatos fratres ab omni impulsione et molestia tueamur, quod notum vobis presentibus facientes et confirmantes teslibus, consulimus, ut nemo ausu temerario confirmacionem et graciam domini Regis irritam faceré in malum suum ulla ficta justicia elaboret. Datum in Pisdra Staniczlai (3) martyris, anno domini M° CCC° Io. Presentibus hijs: Comité Nycholao Palatino Calisiensi, Comité Ubislao Castellano Calisiensi, Comité Stoigneo Castellano Lyndensi, et alijs quam pluribus fide dignis. Ut autem hec inviolabiliter ab omnibus teneantur, presentem cedulam sigilli nostri munimine duximus roborandam.
(') Ex arcbetypo membranáceo, Josephi Comitis Rusiecii proprio, cujus sigillum jam desi- deratur, fda tarnen, quibus appensum erat, licet eorum color maximam partem evanuerit, flava tarnen fuisse videntur.
i«J Conf. priv. a. 1298 Nro LXXXV1II. praemissum.
(3) Vid. annotationem tertiam ad tabulam anni 1293*" Nr0 LXXXIII. praemissam.
Codex Diplomaticus Poloniae, ed. Rzyszczewski, Muczkowski, Bartoszewicz, 1847 (Google data) XCIV. , in: Monasterium.net, URL </mom/RegPolBullaePontificum/c1c5e5f6-a69c-4821-b998-09764c7bd251/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success