Codex Diplomaticus Poloniae - Regum Poloniae, Magnorum Ducum Litvaniae - Bullae Pontificum, Nr. LXIX. , S. 542
Codex Diplomaticus Poloniae - Regum Poloniae, Magnorum Ducum Litvaniae - Bullae Pontificum, Nr. LXIX. , S. 542



(') Ex archetypo membranáceo III. Josephi Rusiecii proprio, cujus sigillum jam abruptum, funiculus autem sericus rubei coloris est.
testium subscripcione, firmiter roborari. Hinc est, quod nos secundus Pre mise dei gracia Dux Polonie, notum facimus universis, presentem paginam inspectons, quod Comes Johannes dictus de Slugocino(2) ac filij sui Sy- marius, Thomislaus et Albertus, heredítatem suam que Lippagora(3) vul- gariter nuncupalur pro tribus sortibus, videlicet: Blosino Abbatis et Blosino Èpiscopi, atque Mislibore(4) cum domino Gerardo Abbate, ac conventu domus Lendensis, libenti animo commutarunt. Nos vero ob remedium anime nostre а�? predecessorum nostrorum ea, que ad utilitatem dicte domus sunt, cupientes augere nonminuere, prefatam commutacionem ratificamus, liber- tatem, quam prehabita hereditas sub Comité Johanne actenus habuit, dicte domuj confirmantes cum omnibus utilitatibus, que nunc in ea sunt, ac in posterum poterunt exoriri. Et exemimus earn a povoz, ab omni prevod, a stroza, a dan, a naraz, podvorove, targove, mostne, a castrorum edificio seu poncium quorumlibet, a recepcione vel custodia aut conduclu caslora- riorum, quia castores in eadem hereditate manentes cedunt fratribus domus supradicte; a custodia et solucione herodiorum, quod sokol dicilur, a vi- cinia quod opole wlgariter nuncupatur, a bove et vacca, et alasca opolna (sic), ab omni exactione sive collectione, a vecturis et expedicionibus, et ab om nibus iuribus in Polonia constituas, quibuscumque nominibus censeantur. Et si homicidium inter incolas prefate hereditatis, que Lippagora vocatur, contigerit, nullus, nisi Abbas et fratres, penam percipiant capitalem. Et si vo- luerint, hereditatem eandem poterunt, iam nostra licencia super hoc habita, jure theutonico tradere excolendam. Hujus rei testes sunt: Comes Bozatha Castellanus Lendensis, Comes Bosco Venator Kalisiensis, Comes Nicolaus Thezaurarius Lendensis, Comes Ozias Subpincerna Kalisiensis et Jasco Notarius curie nostre. Ut autem hec rata et inconvulsa permaneant, pre-
(2) Slugocino et Slugocinek villae sunt Coninensis territorii et regionis, quarum haec Mysliborensis, ilia Ladecen>is est parochiae.
(3) Lipia góra villa Coninensis territorii et regionis, Dembnensis autem parochiae.
(*) Myilibórz parochialis villa est, Slugocino próxima; nulla autem villa in hoc territorio est, quae Blosino noininetur. Quum tarnen duobus vix miliiariis a Mysliboria villa Blotnice parochiae Grábienicensis distet, eique pagus Biskupice dictus (quod nomen pagos ad Episcopum pertinentes saepissime denotare solebat) sit proximus, ceteraeque villae monasterii eidem adja- ceant, vero non absimile mihi videtur, pro Blosino vel Blocino, villain Blotnice hie intelligendam esse, Coninensis territorii ct regionis.
— 127 —
sentem litteram sigilli noslri munimine duximus roborandam. Datum et ac tum in Dlusco{b), anno domini M° CC° LXXX0 VIIIo, in die assumpcionis gloriose virginis Marie.
(5) Dluska, villa parocbiae Ciazynensis, territorii Coninensis, regionis vero Pystlrensis.
Codex Diplomaticus Poloniae, ed. Rzyszczewski, Muczkowski, Bartoszewicz, 1847 (Google data) LXIX. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/RegPolBullaePontificum/91631923-93b7-43a5-b63f-f0dce17c9356/charter>, accessed 2025-04-15+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success