Codex Diplomaticus Poloniae - Regum Poloniae, Magnorum Ducum Litvaniae - Bullae Pontificum, Nr. XLIII. , S. 114
Venerabiii in Christo patri dei gracia Archiepiscopo Gnesnensi et dis creto а�? religioso viro Abbati monastery de Wancock czysterciensis ordinis • Cracoviensis dioceseos ffrater Opizo monasterii de Mezano (2) Abbas, apostolice sedis Legatus in vero salutari salutem. Justis petencium desiderijs dignum est, nos facilem prebere consensum, et vota, que a racionis tramite non discordant, effectu prosequente complere. Inde est, quod nos postulacionibus iustis et precibus virorum venerabilium et religiosorum Abbatis et conventus ecclesie sánele Marie de Czurwyensk (sic) ordinis sancti Augustini Ploczensis dioceseos, grato convenientes assensu, eccle- siam ipsam cum omnibus bonis suis mobiiibus et immobilibus, que largicione pia quorumlibet fidelium de iure possident, vel alio iusto modo acquisierunt, iam dudum, et que sunt eis per Romanorum Pontificum privilegia confir- mata(3), sub dei et nostra proteccione suseipimus, et specialiter prebendam Ploczensis ecclesie maioris cum thaberna, et aliam prebendam cum perti nency's suis in ecclesia sancti Michaelis; sarlaginem salis in Sgowanlhka, decimas tocius Czurwyensk, et lacum totum ibi iuxta positum, qui vicus wlgariter appellatur, et in eodem Czyrwyensk deeimum nonum forum taberne, deeimam nonam marcam iudiciorum, deeimam noctem in clausura, nonam et deeimam (sic) cavern, deeimum poletrum de grege domini Episcopi Plo czensis; Sedlecz, Parlino, Comsino, Garwolewo, Chmelewo, Bohne, Olsino,
(') Ex antique Imo libro privilcgiorum ooenobii Czervinscensis, nunc in bibliotbeca Za- mojsciana Varsaviae asservato, p. 102—104 descriptum.
(2) Abbatia monasterii Sli Pauli Mesaniensis in Italia, olim Placentinensis dioeceseos. Vid. Bullar. Franciscanum, T. II. p. 181.
(3) Gonf. Adriani Papae IV. Privilegium anni 1155 Nro III. praemissum.
— 71 —
Noszylsk et eius capellam, de Bahussa capellam, Scolatowo cum capella, Domoslawe, Pomnychowo el eius capellam, theloneum et transitum aque, Tarnowo et lacum eius, Zbicze, Wyelyschewo, Scrissewo et lacum eius cum castoribus, Lasisca, Drogolinum, Sascow, capellam eius, theloneum, castores et quaslibet ipsius Sascow villas, Zuzolam, omnes redditus et quaslibet villas eius; Lomnam et eius capellam et redditus, Brochow et eius capellam, redditus atque villas, Borzaczyn et eius capellam, ac alios ipsius' redditus; capellam in Cochow cum eius redditibus, et tres ipsius Cochow sortes, а�? omnium predictarum ecclesiarum etvillarum decimas(4). Item decimas quas predicti Abbas et conventus habent in Boguschin, in Prusczyno, Gawarce, Posarin (5), ex ista parte rivuli Brodi{6), Murcow, Crobici, Cobylnyky, Nescbud, Kulcicze, Byelynyky, Passer, Falconarius Glomczensis (?)('), Vicovoo, Wyschegrad, Janikowo, Mancztn, Camyenycza,
(*) Sielce, Chtnielewo et Bolino villae publicae parochiae Gzervinscensis; Olszyny parocbiae Krzyscensis, Baboszewo et Pomnichowo villae parochiales; omnes Plocensis sunt territorii et regio- nis; Domoslaw, villa publica parochiae Winnicensis, regionis Pultuscensis, Lasice villa parocbiae Brncboviensis, prope Czerwmsk, sed in altero Vistulae littore sita Sochaczoviensis territorii et regionis; DrogoUno nullibi exstat, sed Drogoszewo villa est parochiae Andreoviensis, territorii et regionis Ostrolencensis, cui etiam proximae villae Zaszków parochiae oppidanae Nurensis, et Zuzela parocbialis ad Bugum fluvium sita, adscriptae sunt. Est tamen etiam exiguus pagus Drogule, (Jarluty dictus) parocbiae Podosiensis, Pultuscensis regionis. Brochów villa parochialis Sochaczoviensis regionis; Borzecin villa parocbialis Varsaviensis regionis. Villas, quae hie Tarnowo et Zbicze nuncupantur, non alias esse, nisi Czarnowo parochiae Pomnichoviensis, regionis Plocensis, et lzbiciam, parochiae Zegrzensis, regionis finitimae Pultuscensis, quum situs locorum indicat, tum argumentum tabulae Gasimiri Magni anni 1361, inferius exbibitae. Wieliszew, parocbialis villa Varsaviensis regionis, non longe a Pomnichów distat. De ceteris in privilegio laudatis locis, videlicet de Zglowiqczka, Parleti, Komsin, Garwolewo, Nasielsk, Skola- towo, Struiewo, Lomna et Kochów, jam in annotationibus ad tabulam Nr0 HI praemissam referenda retulimus.
(8) Bogtiszyn et ambae Gavareciae, (Gawarzec scilicet dolny et górny) parocbiae Czer- winscensis, Pruszczyn parochiae Orzymoviensis, Posarzyn parocbiae Wyszogrodiensis, villae, omnes territorii regionisque Plocensis.
(°) Interpunctionis (quae dicuntur) signa negligentius in antique scriptura adjecta, dubitationem mihi movent, num hie de rivulo quodam Brody dicto, an vero de alterutra villarum Brody, quae ambae Orzymoviensis parochiae sunt, agatur.
(') Murków parochiae Orzymoviensis, Krobiee vel Krubice parochiae Bulcoviensis, Kobyl- niki et Kucice parochiales villae, omnes sunt Plocensis territorii et regionis. Byelenyky veri simile mihi videtur, significare villam nunc Bielice dictam Kobylnicensis parochiae, Nescbud nisi sit Nacpolsk parochiae Zukoviensis, aliis supra nominatis villis vicinum, nescio, quid significet. Quae autem subjecta sit notio verbis: „Passer Falconarius Glomczensis," certe non aliud conjectura assequi possum, quam quod hic, non de persona quadam, sed de locis agatur, quorum
Slothopolicze, Sabowo, Sironimo, Zalessye(8), in hospitali (le Czurwyensk; que omnia pacifiée possident et quiete. Sane, quia predicti Abbas et con venes sub regulari habitu vitam suara ducentes et laudis sacrificium domino cummulantes (v. ymmolantes), non pro eis tantummodo, sed pro aliorum eciam redempcione peccaminum domino deo fundant oraciones et preces, а�? ad ipsorum accedenlibus domum, omnia caritalis subsidia et humanitatis solacia erogent liberaiiter et Jibenter, ipsis Abbati et fratribus debemus nos, in quibus expedit, manum porrigere auxilij salutaris; etnealiqui, qui recipere iuvamen nomine domini non formidan.t, ipsos malicióse impe- tant, et super bonis, que iuste vel possident, vel debent eciam possidere, molestent, eosdem contra malefactores seu inquietatores eorum opporlunis suffrage's confovere. Vestre ¡taque providencie comittimus, et qua fungimur auctoritate mandamus, quatenus provide atlendentes, quod geminum bonum agit, gemina laude dignum, qui tuetur a potentibus impotentes, et opprimere volenlibus facultatem subripit delinquendi, sepediclo Abbati et fratribus defensionis presidio assistentes, non permittalis eosdem contra indulta privile- giorum apostolice sedis et Legatorum ipsius, super premissis quibuslibet ab aliquibus indebite molestan; molestatores huiusmodi, nisi post competentem ammonicionem resipiscere procuraverint, excommunicacionis vinculo inno- delis. Quod si non ambo pro hijs exequendis potueritis vel volüeritis intéresse, alter vestrum habens pre oculis solum deum, ea exequi non poslponat. Datum in Czurwyensk, IUI Ydus Ffebruarij, Pontificalus domini Innocencij Pape quarti anno undécimo (9).
nomina more illius aevi, ex polonico in latinum versa sunt; siquidem passer (wróbel Polonis), villam Wróblewo parochiae Radzyminensis, fulconarius (Sokolnik Polonis) villain Sokolniki arochiae Baboszoviensis, Glomczensis autem, villam Glowczyn parochiae Kobylnicensis, mihi enotare videtur; quae quum in archetypo Glowczin scripta esset, verbum hoc inscitia et errorc librarii tabulam describentis, pro verbo Glomczvñ sic compendio scripturae exantto babitum, et ad falconarium, а�? si persona esset, relatum esse puto. Sunt autem reapse villae praedictae Wróblewo, Sokolniki et Glowczyn, et sibi invicem, et ceteris suprascriptis villis proximae, Plocensis territorii et regionis.
(8) Wykowo villa parochiae Slupnensis, Wyszogród, hodie parochiale oppidum ad Vistulam, Janikowo villa parochiae Czervinscensis, Meczenin parochiae Zagrobensis, Kamienica parochialis villa, Zlotopolice parochiae Kamieniccnsis, Zabowo parochiae Dziektarzoviensis, Zéromin parochiae Kamienicensis, Zalesie forsan id, quod Drobinensis est parochiae; omnia autem bacc bona Plo censis sunt territorii et regionis.
(9) Innocentius Papa IV. die 2d Junii anno 1243electus, die7m* Decembrisanno 1254 obüt.
Codex Diplomaticus Poloniae, ed. Rzyszczewski, Muczkowski, Bartoszewicz, 1847 (Google data) XLIII. , in: Monasterium.net, URL </mom/RegPolBullaePontificum/e373d860-ec45-43dd-bd4f-63dace377aea/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success