Codex Diplomaticus Poloniae - Regum Poloniae, Magnorum Ducum Litvaniae - Bullae Pontificum, Nr. L. , S. 503
(1 ) Èx apograpbo, quod e libro donationes ecclesiae metropolitanae Gnesnensi factas continente, in tabulario capituli ejusdem ecclesiae asservato, descriptum erat.
— 87 —
„In nomine sanclae et individuae trinitatis. Ego Casimirus Dux Poloniae notum fació" etc. (Vid. Privilegium hoc anni 1176 № IV. praemissumj.
In villis autem bonae memoriae Ducis Lestconis patris nostri temporibus acquisitis, videlicet: Voichice, Spechecaw, Ogneline, Goichoe, Rudeno ^), per omnia supradictam obtineant libertatem. Viso itaque, quanta liberalitate et devotione monasterium supradictum a palribus nostris fundalum est et dotatum, donationes et libertates superius nominatas confirmamus. Insuper aquam de Liticia et de Charna{3) cum casloribus, quam habent pro remedio patris nostri, eisdem confirmamus, addentes fratribus supradictis castores in rivulo qui Bloge(3) vocatur, in utraque ripa, пе�? non et in aliis rivulis, lacubus et stagnis, qui infra términos monasterii supradicti continentur. Ut autem praesens scriptum robur obtineat perpeluum, sigilli nostri tnunimine et Baronum nostrorum testimonio roboramus. Testes: Jacobus Judex Cra- coviensis, Laurentius Subcamerarius noster, Petrus Thesaurarius noster, Tvardoslaus Subcancellarius noster. Acta sunt haec anno domini M° CC°LX* secundo, in Cracovia die beati Hieronimi.
t
(2) De villis in provincia, quae ditionis Ducis Lestconis erat, acquisitis, in privilegio anni 1242 superius Nro XXXI. pósito, inentionem Dux Conradus Masoviensis fecit; sed praeter Swieciechów et Okalina villas, nullam earum, quae,in hac tabula enumerantur, nominatam ibi videmus; quin imo prorsus aliac relatae sunt. De Swieciechów et Okalina, quae hic perperam Spechecav et Ogneline dicuntur, jam in annotatione quinta ad Privilegium Nro XXXI. praemissum, mentionem fecimus. Quae autem in mendoso hoc nostro apographo Voichice nuncupatur villa, ea certe Wójcin est parochialis villa Opocznensis territorii etregionis, vix duobus milliariis a Su- lejovia remota; quae Goichoe dicitur, est Gojców pagus praedictae villae Okalinae vicinus parocbiae Wfostoviensis, denique quae Rudena vocatur, ea certe Radonia villa est parochiae Blogiensis, Opocznensis territorii et regionis, Sulejoviae próxima.
(') Liticia et Chama in tabula sic scripti, rivi sunt Luciqzna et Czarna, fluvium Piliciam in propinquo Sulejoviae intrantee: rivulum hic Rlogie dictum eum esse puto, qui Piliciam prope ipsam Sulejoviam intrans, fontem suum prope villam Rlogie habere videtur.
- 88 —
Codex Diplomaticus Poloniae, ed. Rzyszczewski, Muczkowski, Bartoszewicz, 1847 (Google data) L. , in: Monasterium.net, URL </mom/RegPolBullaePontificum/f35774cd-a02b-4b7a-9093-8ce5fe045eb3/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success