Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin, A Poperinghe et de ses dependances a Bas-Warneton et a couckelaere, Nr. 22. , S. 36
Current repository:
Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin, A Poperinghe et de ses dependances a Bas-Warneton et a couckelaere, Nr. 22. , S. 36


22.
In nomine Domini. Ego Philippus, Flandrie et Viromandorum comes, tam presentibus quam futuris, notum fieri volo, quod Alardus de Flandeslo vi i men suras terre et dimidiam que dicitur Bertild med in die, quas in parrochia de Flardeslo ab Everardo Radul in feodum tenebat, in manus ejusdem Everardi reddidit; similiter autem predictus Everardus michi tradidit et werpivit. Ego vero predictas terre mensuras abbati sancti Bertini, Godescalco videlicet, et ejus-
25
dem ecclesie fratribus Deo servientibus, pro salute anime mee et predecessorum meorum, in elemosinam tradidi. Ut autem hoc ratum et inconcussum permaneat, sigilli mei impressione et presentis pagine attestatioue coroboravi. Actum autem hoc est anno ab Incarnatione Domini M.C. LXX.VI. in foresto quod dicitur Nipa, coram his testibus: Desiderio, Morinorum episcopo; Petro, abbate Andernensis; Hugone, abbate de Corbi; Hugone, abbate sancti Quintini; Johanne, cancellario Taruanensi; Johanne, canonico; Gocelino, canonico; Petro, comite de Navers; Waltero de Formesela; Eustachio, Cameracensi; Waltero de Locres; Eustachio Cane de Templo; Balduino de Lidingahem; Balduino Cane.
Original, sceau enlevé.
d'Hoop, Felix Henri: Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin 1870 (Google data) 22. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/SaintBertin/194043d2-04ce-42bf-984a-63ad6807e281/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success