Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin, A Poperinghe et de ses dependances a Bas-Warneton et a couckelaere, Nr. 23. , S. 37
Current repository:
Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin, A Poperinghe et de ses dependances a Bas-Warneton et a couckelaere, Nr. 23. , S. 37

23.
Ego, Robertus, Dei gratia prepositus Brugensis et cancellarius Flandrensis, presentis scripti pagine, eo quod res ipsa me presente facta est, rogante Eus tachio, monacho sancti Bertini, munimentum sigilli mei adhibui. Godescalcus igitur Rufus de Bercla, tres mensuras terre, quas ipse ab ecclesia sancti Bertini ad censum tenebat, eidem ecclesie pro decem marcis ad exitum decem annorum in vadimonium exhibebat; hocque veniente termino eas decem marcis, si poterit, procul dubio redempturus. Si vero tunc redimere noluerit vel nequiverit, deinde quando potuerit ante medium Martii, sine contradictione et difficultate redimere certissime licebit. Factum est hoc anno Domini M° C° LXX° VIIIo, presentibus ratio- natoribus Furnensis ministerii, Riquardo scilicet Blavoth, Gerardo, Reinbaldi filio, Erembaldo Mosin, Withone, filio Eustachii, presentibus, et Everolfo Scedwis, Meingero, filio Idesbaldi, Idesbaldo, fratre ejus.
Original. Sceau enlevé.
i
d'Hoop, Felix Henri: Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin 1870 (Google data) 23. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/SaintBertin/4360f0af-aeed-4c2a-a97a-06e6e09da5bd/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success