Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin, A Poperinghe et de ses dependances a Bas-Warneton et a couckelaere, Nr. 15. , S. 30
Current repository:
Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin, A Poperinghe et de ses dependances a Bas-Warneton et a couckelaere, Nr. 15. , S. 30


15.
+ Ьл nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen. Ego,Symon, Dei gratia Tornacensium a�? Noviomensium episcopus, tam presentibus quam futuris in Christo fidelibus in perpetuum. Maximo pastorem ecclesiasticum decet ornatum esse benignitatis studio, ut sue dignitatis virtutem bonis operibus probet, et servorum Dei justis postulationibus se exorabilem accommodet. Quocirca fili Leo, abba venerabilis sancti Bertini in Domino plurimum dilecte, altare de Runbeeche, quod hactenus tu et antecessores tui, et ecclesia tua per suppositam personam tenuerat, tibi tuisque successoribus et ecclesie tue absque personatu dein- ceps canonice possidendum concedimus, et liberum a personatu omnino esse sancimus. Sane episcopo Tornacensi et ministris ejus pro ipso altari respou- debitis et singulis annis synodalia persolvetis. Ut igitur hec nostra concessio firma et illibata permaneat, episcopali auctoritate precipimus, et perturbatorem hujus rei excommunicamus, et tam sigillo nostro quam testium sub assignatione corroboramus. S. Absalonis, abbatis sancti Amandi. S. Kabbodi, archidiaconi. S. Everardi, archidiaconi. S. Teoderici, abbatis sancti Eligii. S. Hugonis, abbatis de Longo ponte. S. Radulfi, decani Ambianensis. S. Theoderici, prepositi. S. Movini, cantoris. Actum ab incarnatione Domini M° C° XL0 IIJo. Ego Hugo cancellarius recensui.
Original. Sceau enlevé".
17
d'Hoop, Felix Henri: Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin 1870 (Google data) 15. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/SaintBertin/1dcb1d36-1100-4342-91da-0b5b06690eea/charter>, accessed 2025-04-21+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success