Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin, A Poperinghe et de ses dependances a Bas-Warneton et a couckelaere, Nr. 16. , S. 31
16.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Ut omnis in pos ter um perturbationis, presumptionis sive discordje avellatur occasio, ego Theodericus, Dei gratia Flandren- 'sium comes, tam futuris quam presentibus scripto notificare curavi, quum precibus venerabilis abbatis monasterii beati Bertini Leonii et amici nostri annuens con- cesserim hominibus sancti Bertini ad Popringehem pertinentibus ejusdem pacis securitate per omnia gaudere qua Furnenses fruuntur, quam conjuraverunt, in qua et confirmai sunt. Quam pacem qui .infregerit constituta lege multetur. Si vero dives vel quelibet prepotens persona eam dirimere conetur, a principe terre bonis suis privetur, et pax a nobis statuta et confirmata sicut jam decretum est perpetuo intemerata conservetur. Testes : Walterus, castellanus sancti Audomarensis. Giselbertus, castellanus Bergensis. Henricus, castellanus Brugburgensis. Rodulfus, castellanus Furnensis. Ansclmus, dapifer de Ipres. Michael. Rodulfus Vos. Balduinus, frater ejus. Actum anno Verbi incarnati M0 C° XL0 VIIo (1)."
Original. Sceau entevé.
d'Hoop, Felix Henri: Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin 1870 (Google data) 16. , in: Monasterium.net, URL </mom/SaintBertin/2ff90c23-8f76-4dce-9306-7280f4778783/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success