Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin, A Poperinghe et de ses dependances a Bas-Warneton et a couckelaere, Nr. 85. , S. 103
85.
Ego, Arnoldus, dominus de Chison, miles, notum facio universis presentibus et futuris, quod dominus Walterus de Cokelare, miles, homo meus, et Aelidis, ejus uxor, in plena curia mea coram me et homiuibus meis constituti, humiliter supplicaverunt, quod eis licentiam tribuerem et consensum meum apponerem, quod ipsi possent veniiere legitime ecclesie sancti Bertini duas partes totius decime magnorum angulorum sive magnorum conductuum parrochie de Cokelare, in qua dicta ecclesia jus optinet patronatus; quorum angulorum sive conductuum una decima vocatur Wadinghem, altera Sutdorp, et tercia Westbeke; item duas partes parve decime in Sutdorp in eadem parrochia; quas decimas sive quas duas partes decimarum dictus Walterus a me tenebat in feodum. Requisiti vero predicti Walterus, miles, et Aelidis, uxor ejus, quare predicta vendere vole- bant, responderunt, quod causa evidentis utilitatis sue ac etiam salutis animarum suarum et causa necessitatis; moniti autem et requisiti a me, quod dictas causas exponerent, responderunt, quod emerant a domino Willelmo de Avelinghem, milite, possessiones et redditus perpetuos et quedam alia sibi et heredibus suis, utiliora sibi et heredibus suis quam essent decime supradicte, et saniori conscientia possessibilia et possidenda, et ob hoc necesse habebant, hunc con tractu ш facere vel pejorem; ego vero, hiis auditis, conjuravi homines meos sub fidelitate, quam mihi debebant, quod mihi dicerent et judicarent, si propter
90
dictas causas dictas decimas seu partes decimarum legitime vendere possent ecclesie supradicte, et si ego consentire possem legitime, quod propter dictas causas dicte decime venderentur; qui conjurati a me responderunt, quod propter causas predictas possent dicti Walt crus et Aelidis dictas decimas sive partes decimarum legitime vendere et ego consensum meum possem legitime apponere. Requisiti etiam a me homines mei, si causas, quas predict i Walterus et Aelidis pretendebant, cognoscerent esse veras, responderunt conjurati a me, quod ipsas sciebant esse veras, notorias et manifestas; ego vero utilitatem dictorum Walteri et Aelidis desiderans, et conscientie et saluti animarum ipsorum consulere affectans, consensum meum apposui, ut dicte decime sive partes decimarum predicte ecclesie legitime venderentur. Tunc predicti Walterus et Aelidis, venditione facta et Cr ma ta ita, quod pro qualibet libra valons dictarum decimarum seu partium decimarum haberent duodecim libras, per consilium et judicium hominum meorum, resigna- verunt et werpiverunt dictas decimas seu partes decimarum in manus meas ad opus ecclesie memorate, se et heredes suos de dictis decimis seu partibus decimarum exheredando et ecclesiam heredando, promittentes etiam fide interposita et prestito juramento, quod in predictis nichil in posterum reclamaren!. Quo f;lcto conjuravi et requisivi homines meos, si predicti Walterus et Aelidis ita essent exheredati et heredes eorum de decimis supradictis seu partibus decimarum, quod in ipsis nichil juris possent in posterum reclamare, et si ego possem predictam ecclesiam per premissa de dictis decimis legitime investire et heredare ita, quod eam deberent perpetuo legitime possidere; responderunt et judicaverunt predictos Walterum et Aelidem de premissis ita exheredatos et heredes eorum, quod in ipsis nichil juris possent in posterum reclamare et me posse et debere predictam ecclesiam de predictis investire et heredare ita quod ea deberet perpetuo pacifice possidere. Ego vero, pro salute anime mee et animarum antecessorum meorum, dictam ecclesiam legitime investivi et heredavi de decimis supradictis, concedens ipsi ecclesie in puram elemosinam dictas decimas sen partes decimarum quitas et liberas ab omni servitio, exactione et consuetudine in perpetuum libere et pacifice possidendas. Dictus vero Walterus assignavit predicte Aelidi, uxori sue, а�? etiam domine Agneti, matri sue, in excambio competentem dotem pro dote, que ipsis com petere posset in decimis predictis, super possessiones et redditus et alia, que emit a domino Willelmo de Avelinghem, milite supradicto. Que etiam mater et uxor recognoverunt excambium competens sibi factum esse in bonis predictis, et bene contentas esse assignamento sibi facto, et juramento voluntane prestito et fide interposita promiserunt, quod in dictis decimis nunquam aliquid reclamabunt ratione dotis vel donationis propter nuptias vel alia de causa. Renunciaverunt etiam predicti Walterus et Aelidis, uxor ejus, pro se et heredibus suis omni juri ecclesiastico et civili, quod pro ipsis vel heredibus suis posset facere in hac parte, et omni exceptioni, que vel excogitata est vel excogitan posset in posterum,
91
ét cedere in dampnum dicte ecclesie et commodum suum vel heredum suorum super isto contractu. Promiserunt etiam fide prestita et interposito juramento, quod dictas decimas quitas et liberas garandizabunt et liberabunt dicte ecclesie contra quoscunque, et ab omni relevio et dote seu donatione propter nuptias liberam et immunem tenebunt ecclesiam supradictam, et in hiis et in omnibus aliis, que aliquo modo quacunque de causa peti possent in dictis decimis, a quibuscunque tenentur ipsi et heredes eorum dictam ecclesiam conservare indempnem, nullo eis servitio dando, nullo ab ipsis exigendo pro hiis faciendis. Recognoverunt etiam de totali pretio dictarum decimarum a dicta ecclesia sibi esse plenarie satisfactum. Item promiserunt fide prestita et sub pena quingentarum librarum currentis monete, quod, cum heres eorum ad etatem legitimam pervenerit, ipsum talem habebunt, quod predicto contractui suum prebebit assensum. Et omnibus supradictis et in hac carta contentis interfuit, et consensum suum adhibuit Daniel, frater primogenitus dicti Walteri. Ego etiam promisi pro me et heredibus meis, quod nos et ipsi dictas decimas contra quoscunque dicte ecclesie, tanquam domini, garandizabimus, quotiens requisiti fuerimus ab ecclesia predicta, sine custu nostro. Hiis igitur sic peractis et in scriptis redactis, quesivimus ab hominibus nostris, si sufficienter cautum esset ecclesie memorate; qui responderunt, quod ita pre- dictum contractum legitime erat processum, qualitercunque presens scriptura loquatur vel intelligatur, et per ea, que circa ipsum contractum facta sunt, quamvis non essent ad plenum expressa, ita debere predictam ecclesiam esse tutam, quod, nec ego, nec successores mei, nec persone superius nominate, vel successores earum, seu aliqui alii, in dictis decimis possemus de cetero contra dictam ecclesiam secundum legem juris aliquid vendicare. In quorum omnium testimonium ego et supradictus Walterus presentibus litteris appendimus sigilla nostra. Predicte vero uxor et mater ipsius Walteri, ac etiam frater ejus, quia sigilla propria non habebant, usi sunt sigillis abbatis et conventus de Oudenborgh, coram quibus predicta omnia recognoverunt. Datum anno Domini M° CC ° XL0 nono, mense junio.
Original. Sceaux enlevés.
92
d'Hoop, Felix Henri: Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin 1870 (Google data) 85. , in: Monasterium.net, URL </mom/SaintBertin/31c9e67f-0edc-470d-a9ba-dd53f9ed1ca6/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success