Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin, A Poperinghe et de ses dependances a Bas-Warneton et a couckelaere, Nr. 128. , S. 160
128.
Ludovicus, Dei gratia Francie et Navarre rex, universis presentes litteras in- specturis salutem. Notum facimus, quod, cum Robertus, quondam comes Flan- drie, sive gentes ejus, post rebellionem, quam idem Robertus et populus Flandrie contra nos et regnum nostrum ultimo conceperunt, religiosis viris. . . . abbati et conventui monasterii sancti Bertini, de sancto Audomaro, ipsos religiosos choremannis ville de Poperinghes, quos certa de causa, tanquam ejusdem ville domini, in prisione sua tenebant, dissaisiendo, et alias multipliciter novitates injuriosas et prejudiciales quamplurimum intulisse dicantur, intentionis nostre non existit per hoc dictis religiosis aut monasterio suo predicto in posterum aliquod prejudicium generari. Quinimmo hujusmodi novitates, de quibus lique- bit, cum partes ipse per nos pacifice regentur, ad statum debitum faciemus prima ratione reduci. In cujus rei testimonium presentibus nostrum fecimus apponi sigillum. Actum apud Pontem sancte Maxencie, die quarta octobris, anno Domini millesimo CCC° quinto decimo.
Original. Sceau enlevé.
d'Hoop, Felix Henri: Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin 1870 (Google data) 128. , in: Monasterium.net, URL </mom/SaintBertin/44c4bdb5-504b-4f4e-abba-c6f60b2b4bfc/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success