Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin, A Poperinghe et de ses dependances a Bas-Warneton et a couckelaere, Nr. 180. , S. 288
Current repository:
Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin, A Poperinghe et de ses dependances a Bas-Warneton et a couckelaere, Nr. 180. , S. 288



180.
Domno venerabili in Christo patri Nanthario, abbati de monasterio Sithiu, sive de cella quae dicitur Hebrona, ubi Ebroinus propositus esse videtur. Ego Herlharius, venditor, per hanc epistolam venditionis constat me, non imaginario jure sed plenissima voluntate, vobis vel monasterio vestro vendidisse, et ita vendidi, tradidisse et de presenti tradidi, hoc est, mansum I in loco nuncupante Fletrinio,
275
in pago Isseretio, et, inter terram arabilem et pratum seu et silvana, habentem plus minus bunaria X. Per hanc epistolam donationis, sicut tradimus, diximus, dono, trado atque transfirmo perpetualiter ad possidendum; in ea ratione, ut hoc habeatis, teneatis atque possideatis, vel quicquid exinde facere volueritis liberam atque firmissimam, Christo propitio, in omnibus habeatis potestatem ad faciendum. Unde benivolentia vestra habuit pietas apprestitum beneficium, tam mihi quam et infantibus meis, his nominibus: Erkenrado, Baldrado, Errictrudae, Waldedruda;: qui pari suo longius supervixerit, usuajiter nobis procurare promi- sistis, ad excolendum vel emeliorandum; et, sicut convenit nobis, annis singulis censum, id est, modia X de sale, vobis vel successoribus vestris, pro ipso usu, dare vel adimplere debeamus; et aliubi ipsam rem vestram, nec dare, ne�? vendere, ne�? commutare, ne�? alienare, ne�? pro nullo aliquo ingenio deponere pontificium non habeamus; nec possessio nostra nullum prejudicium, ne�? contra partem monas- terii vestri ex hoc generare non debeamus: nisi tantum, ut dictum est, quamdiu in hoc seculo, propitio Christo, advixero, pro vestro beneficio possidere debeamus; et post nostrorum omnium obitum atque de hac luce dicessum , ipsa; res super- positœ, absque ullius contrarietate vel interpellatione judicis, ad integrum recipere faciatis perpetualiter ad possidendum. Si quis vero, quod futurum esse non credo; si ego ipse aut ullus de heredibus ac proheredibus meis, vel quislibet ulla opposita vel extranea persona fuerit, qua; contra hanc venditionem venire aut eam infringere voluerit, discutiente fisco, auro untias III, argento libras V coactus exolvat, et quod repetit evindicare non valeat; sed hа�?�? donatio omni tempore firma permaneat cum stipulatione subnixa. Actum Beborna, in mense octobrio, anno XXXVIIII regnante domuo nostro Karolo gloriosissimo rege, et anno VI imperii ipsius. Signum Erlharii, qui hanc venditionem fieri rogavit. Signum Erkenradi, filii sui, consentientis. Signum Folcquini. Signum item Erkenradi. Signum Vuendelgri- mi. Signum Gerardi. Signum Elpharii. Signum Herradi. Signum Hardmanni. Signum Rantvuini. Signum Guntfridi. Signum Helingeri. Signum Heodradi. Signum Engelgeri. Signum Sicbaldi. Signum Grimardi. Signum Godoberti. Ego Guntbertus scripsi et subscripsi.
(Cartulaire de labbaye de St-Bcrtin, publié par GuÉ- rard, p. 68. — Malbrancq, de Morinis, t. n, p. 152. — Mabillon, De re diplomática, p. 611. et Annales Benedictini, t. It, p. 381).
276
d'Hoop, Felix Henri: Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin 1870 (Google data) 180. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/SaintBertin/4a5d759a-ce61-48e9-88f4-b4f5439eed6e/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success