Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin, A Poperinghe et de ses dependances a Bas-Warneton et a couckelaere, Nr. 181. , S. 290
Current repository:
Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin, A Poperinghe et de ses dependances a Bas-Warneton et a couckelaere, Nr. 181. , S. 290


181.
In nomine sancte et individue Trinitatis. Harduinus, divina permittente gratia Tornacensis civitatis episcopus, omnibus Deo servientibus eterne felicitatis munus. Notificamus quoque fidelibus tam presentibus quam futuris, quod venerabilis abbas Rodericus ex famoso cenobio Sithiensi, cum communi fratrum sue subjectio- nis consilio, id a me suo loco expetierit, quatinus altaria que nostre diocesis habentur, scilicet Hettingeem, Adlingeem, Westkerka, Rokashem, per omne hujus vite spatium mea auctoritate sinodali condonarem. Cujus petitioni libenter annuens, quod nobis esset amicissimus, quin eciam vir magne perfectionis, factu optimum duxi, causa Dei amoris sanctique Petri et sancti Bertini, Folquini, Silvini quoque, qui in eodem cenobio requiescunt, ut apud Deum pro me intercessores existant, et ejusdem cenobii tam presentes quam futuri fratres sue societatis communionis- que portionem michi in Deum specialem fore admittant. Igitur, que rogavit implere volui, et quorum (ou coram) multo clericorum agmine, et coram Stephano ac Bernardo, archidiaconibus, eadem altaria tradidi. Attamen traditionem faciens non sue vite termino finiendam, verum eciam perpetualiter per omnia successorum meorum episcoporum tempora permausuram constitui ; ita duntaxat, ut persone per eadem altaria constituerentur, ut, si forte persona constituta moreretur, altera persona sine precio illi subrogaretur. Obsecro igitur omnes successores meos episcopos, per misericordiam Dei perque communem christianam fidem, ut hec inconvulsa inviolataque, nostra auctoritate firmata, stare permittant, ne iram Dei sanctique Petri et ceterorum sanctorum inibi requiescentium incurrant, sed patrocinio sanctorum ejusdem loci et oracionibus servorum Dei monacorum semper mereantur protegi. Ceterum, si quis hujus traditionis carte destructor, qualicunque molimine facti consiliive repertus fuerit, Dei omnipotentis et sancti Petri anathemati
277
subjaceat; sed ut hec nostre traditionis carta firma stabilisque permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum est istud in monasterio sanete Dei genitricis Marie, quod est situm in civitate Tornacensi, regnante gloriosissimo rege Roberto. Signum Harduini , episcopi. Signum Hugonis. Signum Stephani, archidiacono Signum Bernardi, archidiaconi. Signum Liberti, decani. Signum Salefridi, decani. Signum Everelmi, decani. Signum Rageneri, decani. Signum Ingelberti. Signum Norberti. Signum Amolulfi. Signum Walfredi (ou Vualfradi).
[Cartulaire de l'abbaye de Si-Berlin, publié par Guêrard, p. 176, revu et corrigé par Morand, dans son Appendice etc. p. 6.)
d'Hoop, Felix Henri: Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin 1870 (Google data) 181. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/SaintBertin/763aa94c-108a-4694-b135-9916375b4512/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success