Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin, A Poperinghe et de ses dependances a Bas-Warneton et a couckelaere, Nr. 28. , S. 42
Current repository:
Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin, A Poperinghe et de ses dependances a Bas-Warneton et a couckelaere, Nr. 28. , S. 42


28.
Ego Philippus, Flandrie et Viromandie comes, notum facio tam presentibus quam futuris, hanc conventionem factam esse inter ecclesiam sancti Bertini et Balduinum de Comines. Cum predictus Balduinus in curia beati Bertini, que est apud Bas-Warnestun, quedam jura sibi vendicare voluisset, et ob hoc multas fratribus ibidem manentibus molestias intulisset, in hoc tandem pace media convenerunt, quod fratres ibidem manentes predicto Balduino xv marcas argenti dederunt, et ipse Balduinus omnem calumpniam suam super hoc relinquens, quicquid juris in (erra Radulfi, quam fratres predicti emerunt, habebat, et totam terram que a curia fratrum usque in Leiam extenditur et vulgo Obstal dicitur, divo et beato Martino in elemosinam dedit; et quia predicta terra Obstal communis pascua erat, tantumdem prati sui alibi hiis, qui in ea communitatem reclamabant, assignavit; de proprio etiam prato xx pedes terre in latitudinem dedit, cujus longitudo circa curtem ab Obstal usque ad ultimum limitem terre, quam fratres a Radulfo, ut prenotatum est, emerunt, extenditur et metis legi time fixis terminatur. He�? donatio assensu uxoris et heredum suorum facta est, primo apud Bas Warnestun coram scabinis Lamberto, Daniele, Willelmo, et hominibus suis Willelmo de Fleneka, Willelmo de Ham, Gommaro de Houdhem, Dursteno de Comines, rusticis vero Nicholao, Salomone, Willelmo, Alardo, et postmodum apud Comines coram hominibus suis et clericis, uxore et liberis suis donationem approbante. Ad hoc igitur confirmandum coram Mathilde regina, uxore mea, quum tunc temporis in expeditione eram, apud Insulam predictus Bal
lt) Malra, i: e: Molendinarius.
29
duinus veniens, quod factum fuit recognovit, et quicquid juris in tota terra illa habuerat, in manu ejusdem Mathilde dedit, quod ipsa liberum, sicut acceperat, ad omnes usus fratrum reddidit, astantibus hiis venerabilibus personis: Gerardo, Insulano preposito; Teoderico, canonico; Hugone, canonico de Comines; Ber nardo de Robais; Sygero de Perenchies; Willelmo de Fleneka, et aliis quam pluribus, tam clericis quam laicis; et fide interposita in manu Gerardi pre- positi Insulensis, si quis in eis aliquid reclamaret, se omnibus modis hec omnia acquitaturum promisit. Ut igitur hoc ratum et inconvulsum perpetuo perma- neret, hec donatio apud Ruhoud per manum meam est innovata, pi edicto Bal duino quicquid juris in predictis terris habuerat mihi dante, et abbate sancti Bertini Johanne a manu mea recipiente, astantibus hominibus meis, Henrico de Baliol, Balduino de Wartenbeka, Willelmo Gonela, Simone de Stracela, Gerardo de Ringwenscura, Teoderico de Rosbruc. Hoc ad petitionem tam abbatis quam predicti Balduini scripto jussi mandari et sigillo nostro muniri.
Copie sur parchemin. Sceau enlevé. Au dos: Circa 1187.
d'Hoop, Felix Henri: Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin 1870 (Google data) 28. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/SaintBertin/5cac681b-4af3-4552-9fba-9f81e7457300/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success