Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin, A Poperinghe et de ses dependances a Bas-Warneton et a couckelaere, Nr. 29. , S. 43
Current repository:
Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin, A Poperinghe et de ses dependances a Bas-Warneton et a couckelaere, Nr. 29. , S. 43


29.
Lambertus, Dei gratia Morinorum episcopus, universis sanete matris Ecclesie filiis ad quos littere i¿te pervenerint in Domino salutem. Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris, quod cum ecclesia de Eghefridicapella decimam quandam in parrochia nostra de Wolfrinchem a multis retro temporibus perce- pisset et usque ad tempora nostra possedisset, nos eam hac occasione clama- vimus, quod infra parrochiam nostram sita erat et ad eam pertinere videbatur. Econtrario respondit ecclesia de Eghefridicapella eandem decimam sibi datam esse a predecessore nostro Johanne, episcopo bone memorie, ad anniversarium suum singulis annis faciendum. Nolentes igitur predecessoris nostri perturbare laudabile factum et desiderio desiderantes, ut ecclesia beati Bertini, quam sincero caritatis affectu diligimus, in diebus nostris multiplex habeat incrementum, eandem decimam predicte Eghefridicapelle damus, et eam inperpetuum concedimus pos- sidendam. Ut autem hec donatio rata permaneat et firma presentis scripti patrocinio communimus, et sigilli nostri auctoritate confirmamos. Actum anno Domini M0 centesimo nonagesimo quarto.
Original. Sceau enlevé.
30
d'Hoop, Felix Henri: Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin 1870 (Google data) 29. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/SaintBertin/f6031382-0b06-4265-a39d-5c36b2ca77b0/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success