Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin, A Poperinghe et de ses dependances a Bas-Warneton et a couckelaere, Nr. 5. , S. 21
5.
Ego Johannes, Dei gratia Morinorum episcopus, notifico tam posteris quam presentibus, quia vir quidam venerabilis laicus, nomine Idesbaldus, ecclesiam environ dictam Eggafridi capella, quam pater ejus Eggafridus fundare ceperat, instaurare
8
instituit. Ibidem itaque, pro remedio anime sue et patris et matris sue et uxoris filiorumque suorum illic humatorum octoginta terre sue mensuras et vn vaccas Deo sancteque genitrici ejus Marie per nos dedit in manus venerabilis filii nostri Lamberti abbatis sancti Bertini in usus fratrum ibi servientium. Facta autem hac donatione apud Tarvennam, in nostra presentia et archidiaconorum nostrorum Herberti et Walteri, Walterique custodis et aliorum plurium, mox viro prefato id petente, omnes quicumque donum hoc ulterius infringerent excommunicationis peste innodavimus. Quo facto rursus ipse cum Hugone canonico de Furnis et laicis pluribus in capitulum sancti Bertini veniens, dedit eandem donationem in presentia fratrum modo supradicto, et illo rursus id postulante, ab abbate cum fratribus facta excommunicatione idem confirmatum est. Abbas vero preci- bus tam viri quam nostris acquiescens, locum in gubernatione accepit, ita ut de his que jam ibi collata sint, aut in perpetuum ex devotione fidelium conferenda, tam in terris quam in aliis rebus, nulli abbatum aut alicui persone facultas sit, aliquid inde auferre, inminuere aut fraudare. Ceterum abbas providebit semper loco fratres tot et tales, qui juxta loci possibilitatem servicium Dei secundum monastice religionis dignitatem honeste faciant. Prcterea dedit idem vir tantum terre sue prefato abbati que reddet singulis annis mes firtones argenti et abbas ex sua benevolentia concessit priori et fratribus ibi servientibus altaris portiones cum decimis minutis, ita videlicet quod messium et agnorum qui ex decima obvenerunt duas partes habebit abbas, tertiam partem et cetera omnia que ad altare pertinent fratres habebunt. Est itaque locus iste cella sancti Bertini libera ut supra taxavimus per omnia in abbatis pendens providentia. Quicumque igitur hanc sciens sanctionis nostre paginam contraire mente obstinata presumpserit, hic et in futuro Dei judicio anathema sit nisi resipuerit. Ego Petrus, Dei gratia presbiter, cardinalis et sanete sedis romane legatus subscripsi et juxta decreta confratris nostri Johannis Morinensis episcopi confirmavi (1).
Original. Sceau enlevé.
(1) Celte charte a éló imprimió dans: Guérard, Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin, p. 23-2 (Voyez Table chronologique des chartes et diplômes imprimés concernant l'histoire de la Bel gique, par Alphonse Wauters, lome n, p. 58).
í)
d'Hoop, Felix Henri: Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin 1870 (Google data) 5. , in: Monasterium.net, URL </mom/SaintBertin/65ab6864-8187-4d67-80ef-58ac0f93bc19/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success