Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin, A Poperinghe et de ses dependances a Bas-Warneton et a couckelaere, Nr. 4. , S. 20
4.
\
7
et abbates sancti Bertini de villa, que dicitur Popringehem, penitus dissipare volens, scriptis in posterum mansuris, tam presentibus quam et futuris notificare curavimus, quod ad jus comitis attineat de eadem villa. Itaque equites in su- pradicta villa Popringehem habitantes in expeditione comitis proficisci debent. Et ni perrexerint, comes super abbatem placitando emendationem vel bot accipiet ab ipso abbate, quod remanserint. llli vero, qui in predicta villa ad banwtrc constituti sunt, debent comiti tantum ut landesbanwerc et landwere, et placitum inde erit abbatis. Preterea quicumque in prefata villa Popringehem de furto aut falsis nummis, vel de alio crimine preter quod pertinet ad curerhet convicti fuerint, ad abbatem tota terra ipsius et tertia pars substantie devolvatur; ad comitem vero due partes substantie redibunt. Porro abbas placitabit, et justiciam faciet in supradicta villa. Ad hoc etiam si servus comitis et confitens obierit, terram et omnem substantiam ejus comes possidebit. Reditus autem terre ipsius comes persolvet abbati. Testes: Bertulfus prepositus. Adam de Formeselis. Thei- nardus castellanus. Froolfus castellanus. Florentius castellanus. Theodericus de Dichesmudha. Rodulfus frater ejus. Guido frater domini abbatis. Odulfus de Furna. Everolfus judex. Littera judex. Elbodo judex. Erembaldus judex. Ëverolfus de Stal'ala, judex. Actum in villa Furnensi anno Domini M° C° Xo (1).
Original, sceau en ptacard dctruit.
d'Hoop, Felix Henri: Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin 1870 (Google data) 4. , in: Monasterium.net, URL </mom/SaintBertin/b9ae330c-a975-438d-9749-96ad30c9bcd9/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success