Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin, A Poperinghe et de ses dependances a Bas-Warneton et a couckelaere, Nr. 19. , S. 33
19.
Desiderius, Dei gratia Tornacensis ecclesie archidiaconus, tam futuris quam presentibus in perpetuum. Notum esse volumus quod controversiam de quibusdam oblationibus aliquamdiu habitam inter abbatem sancti Bertini dominum Godes- calcum et presbiteros de Liswega Reingerum et Walterum, utrorumque assensu, omnino decidimus et in modum subscriptum terminavimus. Abbas itaque vel
20
minister ejus ex universis oblationibus, tam denariis singulis vel pluribus, sive fuerint oblati cum candelis sive non, quam aliis omnibus rebus que in obsc- quium Dei solent offerri in cunctis altaribus ecclesie de Liswega et in die com- memorationis omnium fidelium defunctorum, absque excipiendis tres partes accipiat, quarta vero pars in usus presbiterorum cedet. Excipitur enim oblatio que in missis pro defunctis offerri solet, sive corpus defuncti presens fuerit sive non, que tota presbiterorum erit. Si autem obvenerit anniversarius dies sive tricesimus vel scptimus in sollemnitatibus in quibus missa pro defunctis non solet celebrari sancte Marie, apostolorum omniumque sanctorum, a nativitate Christi usque ad Epiphaniam infra octavis Pasche, Ascensionis et Pentecosten, nisi corpus defuncti presens fuerit, pro commemoratione defuncti facta unius persone oblatio presbiterorum erit; dividetur autem, sicut dictum est, si amplior fuerit. De oblatione in parasceve, sive in die sive in nocte, tres partes abbatis erunt, quarta vero presbiterorum erit. Si vero visitatus infirmus a presbiteris, si unus afluerit supra duodecim denarios, si uterque supra П0' solidos aliquod beneficium contulerit inter abbatem et presbiteros sub divisione pretaxata erit. Preterea presbiteri panem triticeum de tribus firtallis mensure Brugensis cum duobus solidis et x gallinis in nativitate Domini abbati persolvent, quam hoc in perpetuum obsonium ec clesie beati Bertini debent. Candelas autem de sponsis et mulieribus post partum ecclesie reconciliandis et pueris baptizandis, si non fuerint sponsarum de divi sione partis parrochie in qua presbiteri omnem decimam habent, abbas habebit in quibus nulla pars presbiterorum erit. Ut autem inconvulsum hoc permaneat, nec utriusque partis id infirmare presumat aliquis, cedulam contractum hunc con- tinentem sigilli nostri impressione signavimus, et testes qui interfuerunt subscribi fecimus. S. Desiderii, archidiaconi. S. magistri Symonis, capellani. S. magistri Walteri, Brugensis canonici. S. Amolrici, Insulani decani. S. Gerardi, prioris de Warnestun. Actum apud Warnestum anno Dominice incarnationis M° C" LX» VIII".
Originat. Sceau enlevé.
d'Hoop, Felix Henri: Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin 1870 (Google data) 19. , in: Monasterium.net, URL </mom/SaintBertin/663a8cd9-8c60-4dc6-b48e-37993d75b0bd/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success