Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin, A Poperinghe et de ses dependances a Bas-Warneton et a couckelaere, Nr. 18. , S. 32
18.
In nomine Sancte et Individue Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen. Ego Giraldus, Dei gratia Tornacensium episcopus, tam futuris quam presentibus in perpetuum. Episcopalis officii sollicitudo nos ammonet, ut ea que locis divino cultui mancipatis collata fuisse pietatis intuitu cognovimus, sine diminutione aliqua conservare satagamus. AEcclesias itaque de Cocleirs et de Rusleda quas felicis memorie Baldricus Tornacensium episcopus ecclesie sancti Bertini per petua libertate contradidit. Ita tamen quod singulis annis decem solummodo solidos in festo Symonis et Jude pro fungeta episcopo Ruscleda pro utrisque ecclesiis, scilicet Cocleirs et Ruscleda, persolveret, sicut in scripto ejusdem
i9
episcopi continetur et privilegio pape Paschalis confirmatur; nos quoque ob remedium anime nostre vestigiis eorum insistentes benigne concedimus et epis- copali auctoritate corroboramus. AEcclesiam quoque de Senlgerkerca, quam Lam- bertus, pie recordationis Tornacensium episcopus, ab omni fungeta liberam condonavit quemadmodum ex ipsius privilegio declaratur, et nos similiter ex omni exactione et fungetis liberam permansuram concedimus. Nichilominus etiam sicut inspectione privilegiorum Adriani, Alexandri, Romanorum pontificum eccle- sias de Liswega, Senlgerkerca, Hetlighem, Rokesheem, Westkerca, Ernighem, Ichtinhem, Cloclara, Rusleda, Bovenkerca, ab omni personatu liberas, salvo tamen sinodali jure in omnibus esse didicimus, ut omnis controversia inter nos et ecclesiam sancti Bertini diu ventilata tandem sopiatur, auctoritati apostolicorum nequaquam contraire presumentes, auctoritate a Deo nobis concessa supradictas ecclesias ab omni personatu liberas in perpetuum confirmamus. Hujus autem donationis confirmatio, ut firma et inconvulsa permaneat, et ne pravorum hominum suggestione futuris temporibus divelli possit, sigilli nostri impressione communi- mus atque testium idoneorum annotatione corroboramus. S. domini Giraldi, episcopi. S. Galten, decani. S. Ewrardi, Desiderii, archidiaconorum. S. Letberti, prepositi. S. Letberti, cantoris. S. Amolrici, presbiteri. S. Raineri, Herbrandi, Guiberti, Lam berti, Thome, Henrici, canonicorum. S. Roberti,.prepositi de Harlebeca. S. Ivonis, abbatis sancti Martini. S. Hugonis, abbatis sancti Petri Gandensis. S. Johannis, abbatis Lobiensis. S. Anselli, abbatis Cisoniensis. S. Hugonis, abbatis sancti Nicholai. S. Roberti, abbatis sancti Nicholai de Prato. S. Eustachii, abbatis sancti Eligii de Monte. S. Hachech, decani de Brugis. S. magistri Gisleberti. S. Mathei, notarii. Actum Tornaci, anno Verbi Incarnati milesimo centesimo sexagesimo quinto, feliciter. Amen.
Original. Sceau enlevé".
d'Hoop, Felix Henri: Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin 1870 (Google data) 18. , in: Monasterium.net, URL </mom/SaintBertin/c9cf293b-1bca-4516-a2c0-1e7166492863/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success