Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin, A Poperinghe et de ses dependances a Bas-Warneton et a couckelaere, Nr. 65. , S. 77
Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin, A Poperinghe et de ses dependances a Bas-Warneton et a couckelaere, Nr. 65. , S. 77
65.
Ego Gosswinus, miles, dominus de Erpa, universis presentem paginam in- specturis notum facio, quod ego assensum meum adhibui ad inpignorationem
64"
duorum cumulorum decime jacentis in parrochiade Ruselede, quam fecit Lebbertus de Novo Wallo de Denterghem contra ecclesiam sancti Bertini, quam decimam ipse Lebbertus de me tenet in feodum; super quam dicta ecclesia memorato Lebberto benigne accommodavit septuaginta libras Flandrenses, tali conditione, quod nec ipse Lebbertus nec ejus heres a festo beati Michaelis proximo usque ad novem annos redimere poterit decimam memoratam; elapsis vero tal iter novem annis, in die beati Michaelis vel infra triduum subsequens eam poterit redimere, dum tamen septuaginta libre a sepefato Lebberto vel ejus herede persolvantur ecclesie memorate. Si vero post dictos novem annos ipsam in die beati Michaelis, vel infra triduum subsequens, prefato modo non redemerit, eam non poterit redimere, nisi elapsis iterum tribus annis, et sic de triennio in triennium. Ego vero ad preces sepefati Lebberti, tanquam dominus feodi, eandem inpignoratio- nem gratam habeo et acceptam, et promisi bona fide, quod ipsam ecclesiam de eadetn, quamdiu ipsam taliter tenuerit, libere et pacifice gaudere permittam et contra omnes molestatores eandem decimam garandizare tenebor. LTt autem hec omnia rata et inconvulsa permaneant, presentem cartulam sigilli mei appen- sione muni vi. Actum anno Incarnationis Dominice millesimo ducentesimo tricesimo septimo, mense decembri.
Original. Sceau enlevé.
d'Hoop, Felix Henri: Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin 1870 (Google data) 65. , in: Monasterium.net, URL </mom/SaintBertin/70d4d604-7ded-492f-8f04-15539b8bdefb/charter>, accessed at 2024-12-12+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success