Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin, A Poperinghe et de ses dependances a Bas-Warneton et a couckelaere, Nr. 77. , S. 92
77.
Ego Gillebertus, castellanus Bergensis, notum facio tam presentibus quam futuris, quod de precio decime mee de Coudekerke et de Liswcghe, quam ego et Maroia,
79
quondam uxor mea, legitime vendidimus ecclesie sancti Bertini, recognosco michi in numerata pecunia plenarie satisfactum, secundum estimationem et taxa- tionem factas per viros pravidos et discretos, dominum Balduinum de Aveskerke, militem, et magistrum Symonem Aurelianum, qui de communi consensu, tam mei quam ecclesie sancti Bertini, per inquisitionem ab ipsis legitime factam in locis illis, in quibus dicta decima consistit, valorem ipsius decime preciarunt et etiam taxaverunt. Et notandum quod, quia dictus abbas et conventus sancti Bertini sustinuerunt novas decimas dictarum parrochiarum de Coudekerke et de Lisweghe, sicut veteres, appreciari et computari, quarum etiam precium michi integre persolverunt, in quibus novis decimis dubitabam me jus habere, promisi et teneor dare et legitime assignare quindecim libras annui redditus vel infra, usque ad decem libras et non minus, et ipsam ecclesiam in possessionem ponere corpo- ralem redditus supradicti. Et hoc facto abbas et conventus sancti Bertini tenentur et promiserunt dictum redditum michi et heredibus meis, dummodo post mortem meam faciant homagium de dicto redditu ecclesie memorate, sicut ego facere teneor dare in feodum, et pro hoc ego et heredes mei tenebimus, sicut alii franci homines fideliter ecclesie deservire. Quod si heredes mei dictum homagium de illo redditu dicte ecclesie facere recusarent, dicta ecclesia posset dictum red ditum in manu sua capere tanquam suum. In cujus rei testimonium presentes litteras sigillo meo tradidi sigillatas. Datum anno Domini M° CO XL0 septimo, mense novembri.
Original. Sceau enlevé.
d'Hoop, Felix Henri: Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin 1870 (Google data) 77. , in: Monasterium.net, URL </mom/SaintBertin/817d571e-1103-47cc-a656-5b33c9f035d5/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success