Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin, A Poperinghe et de ses dependances a Bas-Warneton et a couckelaere, Nr. 174. , S. 275
174.
la nomine Domini. Amen. Per hoc presens publicum instrumentum cunctis pateat evidenter et sit notum, quod anno a Nativitate ejusdem Domini millesimo quadringentesimo octogesimo octavo, mensis vero maii die vicesima tercia, indio tione sexta, pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri, domini In- nocencii divina Providencia pape octavi anno quarto, in mei notarii publici testium- que infrascriptorum presencia personaliter comparuit Petrus Renout, parrochianus ecclesie parrocialis sancti Johannis, opidi sancti Audomari, et bene memor, ut asseruit, multorum bonorum personalium sibi, ut servitori ecclesie sancti Bertini seu monasterii, pro sui victus acquisicione, jamdudum collatorum, quodque religiosi ipsius ecclesie die noctuque pro servitoribus et benefactoribus ecclesie supradicte et fervencius pro illis, quorum corpora ibidem in pace requiescunt, multas eftundunt preces et oraciones , et, ut speratur, illis med i is anime a penis purgatorii sunt redempte et liberate, ac in dies redimuntur et liberantur; et, ut dixit, summo desiderio optans et affectans illorum servitorum et benefactorum numero addi et aggregari ad fines predictos; et, ut postquam anima sua fuerit a corpore sepa-
262
ral;i, ejus cadaver infra claustrum dicte ecclesie in loco per eum nunc electo et avisato, vel in posterum eligendo et declarando, inhuman libere possit, absque hoc quod quidquam fabrice dicte ecelesie pro jure sepulture aut pro luminaribus die exequiarum, qua ecclesie sumptibus propriis deliberabit, solvi debebit nullas hujus proles, et de expresso permissu et consensu Collette, sue sorroris unice et apparentis heredis; de quo consensu michi legitime constitit, dedit, obtulit, legavit, transtulit et transportavit, per presentes que dat, offert, legat, trans fert et transportat Carolo Bossart, magistro, Johanni Ogier, Valentino de Loberghe, Klorencio Renesso et Johanni de Wiuzelle, ut procuralori seu sindico, sen pro- curatoribus vel sindicis antedicte ecclesie seu monaster i i sancti Bertiui , presenti stipulanti et recipienti, seu presentibus stipulantibus et recipientibus pro et no mine ejusdem ecclesie, unum hereditagium seu ortalicium, sicut se extendit in longitudine et latitudine cum omnibus, prout ipse temporibus retroactis ga- visus est etpossedit, juribus, attinenciis et appendenciis, situm infra parrociam de Baswarneston, Morinensis diocesis, et contiguum hereditati et possessioni sepedicte ecclesie seu monasterii sancti Bertiui, quam habent infra parrociam supradictam, consenciens exnune, quod dictus Carolus Bossart seu quicumque alii procuratores predicti, vel alius procurator seu procurators substitutiv vel substituti per dictum Carolum, cui nomine suo dat plenariam potestatem unum vel plures substituendos procuratores ejusdem ecclesie, et ad commodum ejus eciam propria auctoritiite ipsum hereditagium seu ortalicium apprehendere possit aut possint, et eo uti, frui et gaudere, tamquam et propria ipsius ecclesie; et pro majori securitate et cautela pro ecclesia prefata ipse Petrus, exnunc et ad infrascripta dumtaxat, ordinavit et constituit suos procuratores prefatos et predictos, et eorum quemlibet insolidum ipsius instrumenti portitorem et ex- hibitorem, et sibi dat potestatem et auctoritatem eciam irrevocabiliter ad com- parendum coram legislatoribus loci et alibi, ubi fuerit opportunum , ibique nomine ipsius constitirentem de dicto hereditagio seu ortalicio devestiendum, exuendum ct exsaisiandum, consenciens ut procurator ipsius ecclesie, vel alter pro ea, in- vestiaturet saisietur, titulo et racione predictis, aliaque die-enda, facienda, tangentia securitatem hujusmodi obligacionis et donacionis pro ipsa ecclesia, que ipsemet offerens et constituens facere posset, si personaliter presens esset, eciam si ta lia forent, que mandatores exigunt et requirunt magis speciale. De et super quibus omnibus aliis et singulis supradictis dominus Cuillermus Fasselin, alias Le Clerc, presbiter et religiosus dicti monasterii, presens in hujusmodi legacione et dona- cione nomine dicte ecclesie, peciit a me notario subscripto instrumentum vel instrumenta, unum vel plura. Acta fuerunt auno, die, mense, indictione et pontifi- catu, quibus supra, in domo habitacionis dicti petitoris, et presentibus venerabi- libus et circumspectis viris: magistro Philippe Le Scacht, presbitero, vicecurato dicte parrocialis ecclesie sancti Johannis; domino Jacobo Le Telier, presbitero;
263
Jacobo íj¡ Bundte; Jacobo Tibaut et Elia Seradam, testibus ad premissa vocatis specialiter et rogatis.
Et quia ego Johannes Barbet, presbiter, Morinensis diocesis, publicus apostolica auctoritate notarius, dum hec omnia et singula supradicta agerentur, dicerentur Muuogrammc du notaire. et fierent, una cum prenominatis testibus interfui, ea- que sic fieri scivi, vidi et audivi. Idcirco hoc presens publicum instrumentum manu mea fidel iter scripsi, signo meo solito subscripsi et consignavi, in testimonium veri- tatis premissorum requisitus et rogatus.
Original. Sans sceau.
d'Hoop, Felix Henri: Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin 1870 (Google data) 174. , in: Monasterium.net, URL </mom/SaintBertin/8f102ca4-8f33-472e-a3a1-ad60d569780c/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success