Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin, A Poperinghe et de ses dependances a Bas-Warneton et a couckelaere, Nr. 168. , S. 249
Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin, A Poperinghe et de ses dependances a Bas-Warneton et a couckelaere, Nr. 168. , S. 249
168.
In nomine Domini. Amen. Universis presentis publici instrumenti Seriem inspecturis innotescat, quod, cum lites, differencie seu controversie verterentur ^458 n.s.), coram diversis judicibus ecclesiasticis et secularibus inter procuratorem religiosorum virorum abbatis et conventus monasterii sancti Bertini in sancto Audomaro actorem ex una, et quosdam confratres confratrie seu calende beati Nicholaii Poperringensis reos partibus ex altera, de et super eo, quod quidam dicte confratrie seu calende dicebant, proponebant et manutenebant se non esse aut debere subici, stare a�? sisti ordinacioni, pronunciacioni, prolacioni, determinacioni, jurisdictioni aut legisdacioni honorabilium virorum scabinorum et correariorum ville, territorii seu opidi Poperringensis, omnimodis tamen jurisdictionem in dicto loco Poperringen se habentium et exercentium dictis abbati et conventui ad causam et in favorem dicte abbacie in supradicto loco Poperringense per serenissimos et illustrissimos principes, comites Flandrie et duces Bourgondie, concessam et indultam, spectantem et pertinentem. Hinc siquid fuit et est, quod anno Domini millesimo quadringente- simo quinquagesimo septimo, more scribendi in regno Francie, indictione sexta, die vero martis mensis marcii vicesima prima, pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri, domini Calisti divina providentia pape tercii, anno tercio, in venerabilis a�? religiosi viri Johannis Bove, prepositi prepositure Poperringensis, honorabilium virorum scabinorum et correariorum ville et opidi Poperringensis nostrorumque notariorum ac tabellionum publicorum testiumque subscriptorum ad hoc vocatorum specialiter et rogatorum presencia, personaliter constituti circumspecti et providi viri Guillermus de Gruiboval, armiger, Christianus Wijt, Willermus Lammoet, Quintinus Lauwerin, Jacobus Maes, filius Jacobi, ut et tanquam gubernatores et administracionem habentes confratrie confraternitatis beate Marie Poperringensis, Christianus Wijt, Jacobus Adam, Gadiferus de Gay, ut et tanquam gubernatores et administracionem habentes confratrie confraternitatis sancti Sebastian i Poperringensis, Guillermus Stalin, Alardus Wal ins, Henricus Stasin, Willermus de Conync alias Socx, ut et tanquam gubernatores et administra-
236
cionem habentes confratrie confraternitatis sancti Georgii Poperringensis, Vincencius Floer, Johannes Pelin , Egidius Scakelin, Jacobus Roelin et Johannes de Hane, ut et tanquam gubernatores et administracionem habentes confratrie confraternitatis sancti Vincencii Poperringensis, Johannes Baes, Johannes vanden Zande, Petrus Canin, Ghilenus Beutac, Jacobus Boye, ut et tanquam gubernatores et administra- cionem habentes confratrie confraternitatis sancti Eligii Poperringensis, Clemens Haha, Willermus de Vinc, Lambertus Wolryc, Vincencius de Bourcqs, ut et tanquam gubernatores et administracionem habentes confratrie confraternitatis sancti Jacobi Poperringensis, Ghilenus de Clobbere, Georgius Post, Johannes Govare, Franciscus Hellebrant, Franciscus de Vont, ut et tanquam gubernatores et administracionem habentes confratrie confraternitatis sancti Johannis Poperrin gensis, Lambertus Hellekin, Judocus de Coutere, Johannes Marselis, Johannes van Mesene, Philippus de Pottere, ut et tanquam gubernatores et administracionem habentes confratrie confraternitatis sancte Trinitatis Poperringensis, Petrus van Ordonere, Willermus van Hamele, Christoforus Lodyc , Salomon Wendemare, Johannes Roelin, ut et tanquam gubernatores et administracionem habentes confratrie confraternitatis sancti Auberti Poperringensis, dominus Theodoricus Roene, Christianus de Buc, Ghilenus de Winnecorne, confratrie confraternitatis sancte Katherine gubernatores et administracionem habentes, Ghilenus Moenaert, Willermus Beutin, ut et tanquam gubernatores et administracionem habentes confratrie confraternitatis sancti Nicholaii Poperringensis, Willermus Beutin, ut et tanquam gubernator et administracionem habens confratrie confraternitatis beate Barbare Poperringensis, Malinus de Walle, ut et tanquam gubernator et habens administracionem confratrie confraternitatis sancte Marie Magdalene Poper ringensis , asseruerunt, exposuerunt et dixerunt, ac quilibet eorum alter insolidum asseruit, dixit et exposuit, conjunctim et divisim, omnes et singulas lites, discordias, differencias et controversias quascunque sustentas a�? sustentatas inter supradictas partes velle fore abolere et tollere, a�? litium affractus omnimo- de effugere et removere, ea, que ad causam dicte confratrie confraternitatis sancti Nicholaii et aliarum in dicto loco Poperringense fundatarum et institutarum contigerunt seu contingere posseut, occasione hujusmodi in futurum; de cetero et ammodo talia non committere aut perpetrare ymmo, omnibus melioribus via, modo, causa, jure et forma, quibus eflicacius potuerunt et debuerunt, sponte, pure et libere, non vi, metu, dolo, fraude seu aliqua sinistra machiiiacione, ut dicebant, circouventi, sed ex eorum certis scienciis et spontaneis voluntatibus, voluerunt et promiserunt, ac quilibet eorum alter insolidum voluit et promisit, vultque et promittit, divisim et conjunctim, necnon presentis publici instrumenti tenore volunt et promittunt, inquantum eos et eorum quemlibet insolidum tangere potest a�? tangere poterit infuturum, a data presentium, de cetero et ammodo antedictorum scabinorum et correariorum ad causam dicte confraternitatis sancti
237
Nicholaii et aliarum supradictarum in opido Poperringense, de auctoritate et consensu abbatis et conventus, aut suorum officiariorum, antedictis institutis et fundatis ordinacioni, prolacioni, determinacioni, jurisdictioni, legisdacioni eteorum cohercioni stare et sisti; promiseruntque insuper antedicti constituti, nomine quo supra, et quilibet eorum alter insolidum, voluntet promittunt, et presentis publici instrumenti tenore conjunctim et divisim vult et promittit, sub ipsa fide et juramento in nostrorum notariorum et tabellionum publicorum subscriptorum manibus rite et legitime stipulantes et recipientes, vice et nomine omnium et singulorum illorum , quorum interest vel intererit seu interesse poterit quomodolibet infuturum, conjunctim et divisim , corporaliter prestitis, se habere ratum, gratum, stabile atque firmum, nunc habere et perpetuo habiturum prominentes et volentes; a�? quilibet eorum alter insolidum, voluerunt et promiserunt, necnon presentis publici instrumenti tenore volunt et promittunt, et quilibet eorum alter insolidum vult et promittit, totum id et quicquid per dictos scabinos et correanos ordinatum, sentenciatum, dispositum seu pronunciatum fuerit; et contra hujusmodi ordinacio- nem, sentenciam, disposicionem seu pronunciacionem ullo undique tempore aut loco dicere, facere vel venire, de jure aut de facto, per se vel per alium seu alios, directe vel indirecte, ab ea seu eis non reclamandum, appellandum aut ad alterius juris disposicionem recurrendum, prout lacius et prolixius in quadam cedula papirea sub verbis flamingis confecta et ordinata per alterum nostrum notariorum publicorum subscriptorum, in ipsorum gubernatorum seu administra- cionem habentium antedictarum confraternitatum testiumque subscriptorum presen cia, alta et intelligibili voce de verbo ad verbum lecta et perlecta, continentur; cujus quidem cedule papiree tenor de verbo ad verbum sequitur, qui talis est: « Ute dien, dat enighe gouverneurs of beleders van ghilden te Poperringhe zin, die maintieneren willen, datter ghilden zoude zin, die niet ghestelt en zin by den here ende by der wet, ende ooc niet ghehouden van den here ende van der wet. So es, dat Jehan Colin als bailluy van Poperringhe, in de name vanden here, gheboden heift ter halle, dat alle ghone die gouverneurs of beleders zin van ghilden te Poperringhe commen zoude teene vernoomde daghe voor den here ende voor de wet, in de camere, ende aldaer bringhen de boucken vanden ghilden in den handen vanden here ende vander wet, behoudens elcx recht, omme zekere zaken den here daertoe porrende. Item al dit ghedaen wesende ende de boucken daer ghebrocht ziinde, naer den inhoudene vanden ghebode uutghewert, dat enighe als desobiissant wesende ende refuge zoukende de maniere makende, als dat zy dat niet ghehouden en ware van doene, alst bleic uit overghevene van hure boucken, als zy niet vordere en mochten daer ghe- zent was van enighe te levere u deisen bouc up wedere leveren. So est, dat de voorseide bailluy versouckende es van rechtsweghe, in den name vanden here, dat alle de ghone, die beleders zin te Poperringhe van ghilden, dat zy kennen
238
zullen, ter presencie van eenen notaris of notarezen, el�? int zine, dat men de ghilde houdende es van den here ende van der wet, ende dat de ghilde alder eirst gheordineirt ende ghestelt was by den consente vanden here ende vander wet, ende dat zy als gouverneurs ende beleders staen zullen ter cause vander voorseide ghilde justiciable te rechte ende te vannesse vanden here ende vander wet, van wien,dat men de ghilden houdene es, ende dat zy achter volghende dien de gildebroeders nieuwers eldre molesteren en zullen ter cause voorzeit, dan hier te wetten , van tghunt datter wet kennesse behort. Item voort, dat alle Statuten ende ordonnancen vjrndeu ghilden zullen ghehouden zin ende staen ter moderacie ende ter discrecie vanden here ende vander wet, zon- derlinghe ghemerct, dat men enighe ordonnancen ende statuten ghehouden he i ft anders dau naer tinhouden van de ghilden, ende vordere dan de ghilden ver mochten van rechtsweghe. Item dat alle de beleders ende gouverneurs van sinte Niclaus ghilde niet meer zullen mueghen luden enighe clocke, omme hure ghildebroeders te vergaderene noch andersints, het ten wert by den consente vanden here of van zine stedehoudere. Item dat alle de beleders of gouverneurs van ghilden, van wat ghilden dat het zy, ghehouden werden bewys ende reke- ninghe te doene van dat de ghilde angaet voor den here ende voor de wet, alst den here ende der wet goetduncken zal, ende dat up ghecorrigiert te zine by den here ende by der wet van huren ghebreken. » Et quantum ad omnia et singula premissa tenenda et observanda inviolabiliter et absque defectu prefati constituti, nomine quo supra, expresse renunciaverunt, ac quilibet eorum alter insolidum renunciavit et presentis publici instrumenti tenore renunciat, divi- sim et conjunctim, per fidem et juramentum predicta ut supra corporaliter prestita, omnibus et singulis excepcionibus, cautelis, subterfugiis, cavillacionibus qui- buscunque, doli, mali, lesionis et cujuscunque fraudis rei ita non geste, omnibus franchises, libertatibus, privilegiis, usibus, consuetudinibus quorumcunque loco- rum, omnibusque singulis excepcionibus, juribus cujuslibet et canonicis, scriptis et non scriptis, que contra premissa ac presentis publici instrumenti tenorem dici, proponi vel obici possent, quomodolibet infuturum; et specialiter juri, dicenti: generalem renunciacionem non valere, nisi processerit specialis. De quibus pre- missis omnibus et singulis Johannes Colin, ballivus reverendi in Christo patris et domini, domini episcopi et comitis Tullensis, abbatis sancti Bertini in sancto Audomaro, sibi fieri petiit a nobis notariis publicis ac tabellionibus publicis, tanquam auctenticis personis, instrumentum publicum unum aut plura, astantium personarum testimonium invocando. Acta fuerunt hec Poperringis , in camera consilii dicti reverendi patris, anno, indictione, die, mense et pontificatu prescriptis, presentibus providis viris Petro Diedeman, Lamberto Makeblyt, Wulfardo van Risele et Silvestro de Bourcques, cum pluribus aliis astantibus testibus ad premissa vocatis specialiter et rogatis.
239
Deinde anno Domini millesimo quadringentesimoquinquagesimo octavo, post Pascha, 1458, more gallicano, indictione sexta, die vero martis mensis maii secunda, pontificatus 2 mai. Calisti tercii anno quarto, in nostrorum notariorum publicorum testiumque subscrip- torum ad hoc vocatorum specialiter et rogatorum presencia, personaliter constituti providi viri Petrus de Mol et Laurencius de Coniinc alias Socx, ut et tanquam gubernatores et administracionem habentes confratrie confraternitatis beate Bar bare Poperringensis, Johannes de Gay, Andreas Bundervoet, speciale mandatum se habens asseruit nomine domini Georgii Cuulstoot, ut et tanquam gubernatores et administracionem habentes confratrie confraternitatis sancti Nicholaii Poperrin gensis, Georgius Baerd et Jacobus Boye , ut et tauquam gubernatores et administra cionem habentes confratrie confraternitatis sanete Marie Magdalene Poperringensis, consimiliter, ut superius est expressum et declaratum, voluerunt et promiserunt, non vi, metu, dolo, fraude circumventi, sed ex eorum certis scientiis et spontaneis voluntatibus, ac presentis publici instrumenti tenore, quilibet eorum alter in- solidum, conjunctim et divisim, volunt et promittunt, vultque et promittit, omnia et singula contenta in dicta cedula papirea ordinata et confecta per al- terum nostrum notariorum publicorum subscriptorum, in ipsorum gubernatorum et administratorum dictarum confraternitatum testiumque infrascriptorum presencia, alta et intelligibili voce de verbo ad verbum lecta et perlecta, contenta. Se ra tu m, gratum, stabile habere promittentes et volentes, ut supra, ac quilibet eorum alter insolidum, promittunt et volunt, promittit et vult, conjunctim et divisim, sub ipsis fide et juramento in nostris notariorum publicorum subscriptorum manibus corporaliter prestitis et receptis, renunciantes expresse supradicti constituti, nomine quo supra, inquantum eos et eorum quemlibet insolidum tangit seu tangere poterit infuturum, ac presentis publici instrumenti tenore quilibet eorum alter insolidum, conjunctim et divisim, renunciavit et renunciat, ut superius lacius expressum est; de quibus premissis omnibus et singulis anted it tus ballivus, nomine quo supra, petiit sibi a nobis fieri in- strumenlum publicum unum aut plura astancium personarum testimonium invo cando. Acta fuerunt hec in virscaria dicti loci Poperringensis, anno, indictione, mense, die et pontiticatu prescriptis, presentibus ibidem discretis viris Nicholao de Vriese, dicti loci Poperringensis ammanno, Stephano Bave, Johanne de Bourc- ques, ipsius loci Poperringensis hostiariis, unacum pluribus aliis astantibus, testibus ad premissa vocatis specialiter et rogatis.
Verum quia ego Johannes Ruple, in artibus magister, necnon in jure canonico baccalarius, clericus Morinensis Monogramme du notaire diocesis, publicus auctoritate apostolica tabellio, pre- Ruple. missis omnibus et singulis, dum, prout supra scribuntur,
agerentur, dicerentur et fierent, unacum prenominatis
240
testibus, presens interfui, eaque sic fieri vidi, dici audivi, ac veritatis omnium et singulorum premissorum requisitus et rogatus.
Et ego Guillermus de Saintpol, presbiter Morinensis diocesis, publicus apostolica et imperiali auctoritatibus notarius, quia premissis omnibus et singulis, dum sic, ut supra scribuntur, dicerentur, agerentur et fierent, unacum prenominatis testibus, presens interfui, eaque sic fieri vidi et audivi, а�? in notam sumpsi, idcirco huic presenti publico instrumento, manu magist ri Johan nis prescripti scripto, signum meum publicum consuetum ac solitum apposui, in testimonium veritatis omnium et singulorum premissorum, requisitus et rogatus.
d'Hoop, Felix Henri: Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin 1870 (Google data) 168. , in: Monasterium.net, URL </mom/SaintBertin/b526805f-00cd-48d6-ab25-29382aaec5fd/charter>, accessed at 2024-12-12+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success