Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin, A Poperinghe et de ses dependances a Bas-Warneton et a couckelaere, Nr. 1. , S. 15
Current repository:
Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin, A Poperinghe et de ses dependances a Bas-Warneton et a couckelaere, Nr. 1. , S. 15



1.
Sicut Dominus in evangelio ait, qui dat parum, comparat regnum , et qui
1. tribuit parum, pecuniae mercedem accipiet * sine fine manentis gloriae. ss uiliei
Ego in Dei nomine Felix praesbiter inspirante divina clementia atque pro animae
2. meae remedio devote concessi atque delegavi per hanc paginam * donationis ad monasterium Sitdiu quod est in honore sancti Petri et sancti Pauli apostolorum et sancti Martini sanctique Bertini confessons, ubi ipse domnus in corpore re-
3. quiescit, vel ubi venerabilis vir * Nantharius abbas praeessc videtur, cellam meam in loco nuncupante Hrochashem sive Hervaldolugo in pago Flandrinse, quam ego in honore sancti Michahelis archangeli vel sancti Johannis Baptistae vel sanetae
4. Mariae * genetricis domini nostri Jesu Christi-vel ceterorum sanctorum vili opere construxi, quam ab extraneis personis dato precio comparavi, ita ut mihi com-
5. placuit in tali ratione: ut ad ipsum monasterium Sitdiu ad opus sancti Petri *
2
jam dicta cella cum omni integritate vel soliditate in se aspicientia vel perti- nentia ibidem delegare deberemus; quod ita et fecimus ad integrum perpetualiter
6. ad possidendum , ut ibidem * aspiciat et subjecta sit omni tempore, una cum terris, mansis, casis, aedificiis, mancipiis, tam ingenuis quam et servis; cum
7. reliqua plenitudine videlicet, campis, silvis, pratis, * pascuis, aquis, aquarumve decursibus, farnaris, peculiis, praesidiis, mobilibus, et imnobilibus; omnia et
8. ex omnibus rem inexquisitam quiequid dici vel nominare potest; hoc fratribus, * vel ad opus monasterii Sitdiu a die praesenti, dono, trado atque transfundo perpetualiter ad possidendum et post meum obitum ipse, qui tunc abbatis fun-
9. gitur moderamen , vel fratres de * jam taxato Sitdiu monasterio agant exinde, quicquid libitum placitumque fuerit, et qualemeumque praepositum superponi
10. voluerint, potestatem in omnibus habeant secure. * Et ut merces nostra in futuro saeculo apud Dominum gloriosior fiat, humillima petitione efflagito, rectorum fratrumque pictatem, ut ipsam cellam quam nostro jure subdidi conexione per il, petuae firmitatis, * demissa, decursu, deluminaria, honorabilem omni conatu ex- hibere studeat, nec non hospitibus peregrinisque ante omnia providendis, ut 12. mercedem exinde aeternae beatitatis mereantur consequi. * Me autem quamdiu in hoc saeculo Christo propitio advixero, ipsa cella usualiter pro ipsius monasterii beneficio possidere concedatur: in eo tenore, ut aliubi nec ipsam cellam quam 15. ad ipsum * monasterium delegavi, nec ipsas res, quae ad ipsum locum pertinent, aliubi nec dare nec vendere, nec commutare, nec alienare, nec naufragare, poten-
14. tiam habeam. Supplico igitur, ut nomen * meum in libro vitae ipsi sacerdotes, qui in ipso monasterio degunt, habere dignentur. Et post meum obitum atque de hac luce discessum, suprascripta cella cum omnibus rebus emelioratis atque
15. superpositis, * fratres praedicti monasterii Sitdiu cuneta, quae restant a die prae- sente, abque ullius terroris contradictione hoc in eorum jure et dominatione ad
16. integrum recipiant, ad possidendum, et faciant exinde, quid * quid utile est, quod eligerint. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse aut ullus de heredibus vel successoribus meis seu quislibet extraneus nobilis persona
17. fuerit, quae contra hoc donationis testamentum * venire aut eam infringere cona- verit, iram Dei omnipotentis incurrat judicium et offensam et cum ipsis sanctis apostolis Petro et Paulo et sancto Martino sanctoque Bertino, quibus ipsam cellam
18. delegaverim, ante tribunal Christi * deducat rationem et de eorum ecclesiis ex- communicatus et extraneus efficiatur, si se exinde per poenitentiae asperitatem
19. non comparat, et insuper inferat cogente fisco duplam substantiam, * quantum tune temporis ipsa cella emeliorata valuerit, vel quantum ego moriens relinquero, duplicare cogatur, nec quod reppetit evindicare valeat, sed haec donatio meae
20. mercedis omni tempore * firma permaneat cum stipulatione subnixa. Actum Sitdiu monasterio puplice VIII KL augusti anno. III, regnante domno nostro Childerico gloriosissimo rege.
3
+ Ego Felix hoc testamentum a me factum relegi.-f Sig. illustri viri Chrod- garii + sign. Rinberti sig. + Odberti + sig. Godoberti sig. -f- Gumberti + Dramni. + Erlulfi. + Clodbaldi. + Childebaldi. + Gumbarii scauuini. + Che- riuuini. -f- Austrohaldo (1) centenarii. + Gumarddi. + Berdberti (2). + Nordberti. + sig. Uuaningi. + sig- Gumuuini. + sig. Uuidgrimo (3).
Ego Vioradus hoc testamentum rogatus a Felice presbitero scripsi et subscripsi (4).
Original, sans sceau.
d'Hoop, Felix Henri: Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin 1870 (Google data) 1. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/SaintBertin/c9fde66c-d2a9-4d3a-90b9-28612237ce4e/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success