Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin, A Poperinghe et de ses dependances a Bas-Warneton et a couckelaere, Nr. 59. , S. 71
Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin, A Poperinghe et de ses dependances a Bas-Warneton et a couckelaere, Nr. 59. , S. 71
59.
Omnibus, ad quos presentium noticia pervenerit, Balduinus, dominus de Com- mines, in Domino salutem. Noverit universitas vestra, quod ego pro salute anime mee et Gertrudis uxoris mee et antecessorum meorum, et etiam ad pe- titionem dilectorum meorum Theoderici de Petra et Bartholomei, burgensium de Ypra, qui multum mihi servierunt, dedi in elemosinam ecclesie sancti Bertini in parrochia de Baswarnestun pratum, quod Ham dicitur, jacens ex australi parte curtis sancti Bertini contiguum terre sancti Bertini, continens circiter duo bonaria terre vel parum minus, quod inclusum est ex una parte de cursu Leie et ex altera parte fossato, libere perpetuo possidendum, et etiam ipsum fossatum, sicut extenditur a terra sancti Bertini usque in Leiam, simul in elemosinam contuli, utraque libere possidenda, sicut ego vel aliquis predecessorum meorum illud aliquo tempore predicta liberius possedimus; salvo tamen mihi et heredi- bus meis alta lege de talibus forisfactis, que morte hominis fuerint punienda. Et huic donationi predicta uxor mea sponte assensum adhibuit et manum ap- posuit; et requisita ab abbate sancti Bertini, si in prato predicto aliquod jus dotalicii haberet vel requireret, dixit se nee habere ne�? requirere. Ac per hoc ad petitionem ejusdem abbatis sine coactione aliqua fide interposita juravit, quod, si mihi superviveret, nullam de hoc prato ecclesie injuriam faceret ne�? inferri pro posse ab aliquo permitteret. Et per hoc ego, et eadem uxor mea, et bur- genses predicti, ab abbate sancti Bertini et fratribus suis recepti sumus in fra- ternitatem et societatem omnium beneficiorum, que fient in perpetuum in ecclesia sancti Bertini. Promisi itaque bona fide, sicut frater ecclesie sancti Bertini, quod filium meum primogenitum Balduinum hanc elemosinam excantare faciam et dominam meam comitissam Flandrie manum suam apponere, et predictam ele-
.
58
mosinam ecclesie sancti Bertini faciam confirmare. Hujus rei testes sunt: Johannes, prepositus Formeselensis, et Johannes, canonicus ejus, et Daniel, presbiter de Comines; Symon de Helchin et Johannes, prior de Baswarnestun, monachi sancti Bertini; et homines mei, Willelmus de Cultura et Riquardus, frater ejus,
et Johannes de Rodde, et alii plures. Actum anno Domini millesimo ducentesimo
(vigesimo quarto, 6o idus), februarii.
Original, le sceau et la partie inférieure de la charte enlevés.
d'Hoop, Felix Henri: Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin 1870 (Google data) 59. , in: Monasterium.net, URL </mom/SaintBertin/d468b683-9ffb-4902-a431-dc1634978f30/charter>, accessed at 2024-12-12+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success