Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin, A Poperinghe et de ses dependances a Bas-Warneton et a couckelaere, Nr. 56. , S. 69
Current repository:
Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin, A Poperinghe et de ses dependances a Bas-Warneton et a couckelaere, Nr. 56. , S. 69

56.
Ego Johanna, Flandrie et Hannonie comitissa, notum esse volo tam presentibus quam futuris, quod libertatem, quam bone memorie Philippus, olim Flandrie et Viromandie comes, magnus avunculus meus, ecclesie sancti Bertini dedit de foro in villa de Poperingehem habendo et de navigio ibidem faciendo, sicut carta ipsius, quam coram me legi feci, eidem ecclesie indulget, ipsi confirmo et tam libenter quam liberaliter consentio pro salute anime mee et predecessorum meo- rum. In cujus rei testimonium presentes litteras emisi sigilli mei munimine roboratas. Actum coram hiis testibus: Margareta, sorore mea; Sibilla, amita mea, domina de Beaugieu; Waltero de Formeseles, milite; Hugone de Lotha- ringia; Balduino de Lobis. Anno Domini M° CO vicesimo tercio, mense maio.
Original. Sceau enlevé.
d'Hoop, Felix Henri: Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin 1870 (Google data) 56. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/SaintBertin/d5795974-1d6f-44ea-b155-4a15ca1d3580/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success