Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin, A Poperinghe et de ses dependances a Bas-Warneton et a couckelaere, Nr. 45. , S. 59
Current repository:
Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin, A Poperinghe et de ses dependances a Bas-Warneton et a couckelaere, Nr. 45. , S. 59


45.
Ego Balduinus, dominus de Commines et castellanus Ariensis, notum esse volo presentibus et futuris, quod duas garbas decime, quas habebam in par- juin rochia ecclesie sancti Bertini de Baswarnestun ex australi parte fluminis Leye, eidem ecclesie liberaliter in elemosinam dedi, integre et pacifice perpetuo pos sidendas, uxore mea Gertrude et filio meo primogenito Balduino sponte assen-
46
tientibus et manum apponentibus. Et quia frater meus Willelmus, propositus Casletensis, dicebat eandem decimam a patre meo in elemosinam sibi fuisse collatam, quamdiu viveret possidendam, idem frater meus ad preces meas eidem elemosine renuntiavit, donationem meam de predicta decima approbans, et quic- quid juris in ea clamaverat, mecum ecclesie saneti Bertini in elemosinam conferens; pariterque, tam ego quam idem frater meus et uxor mea et filius meus, inter- posita fide juravimus, quod nullum de cetero ingenium vel fraudem per nos vel per alium quemlibet contra predictam ecclesiam quereremur super dicta decima calumpnianda vel de hoc injuria inferenda. Nos itaque omnes per hoc in fra- ternitatem ecclesie saneti Bertini sumus recepti, ac per hoc per presens scriptum me et heredes meos erga sepedictam ecclesiam obligatos esse volo, quod decimam prenominatam ipsi pro posse nostro modis omnibus conservabimus et defendemus. Actum est hoc anno Domini M° CC° octavo decimo, mense junio, coram hiis testibus: Willelmo, fratre meo, preposito Casletensi; Gilleberto, abbate de War- nestun; Symone, priore de Baswarnestun; Waltero de Winehem, milite et aliis quampluribus bonis viris, tam clericis quam laicis et religiosis.
Original. Sceau enlevé.
d'Hoop, Felix Henri: Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin 1870 (Google data) 45. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/SaintBertin/ef0443ea-f319-4e28-8826-00b596f05d78/charter>, accessed 2025-04-21+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success