Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin, A Poperinghe et de ses dependances a Bas-Warneton et a couckelaere, Nr. 46. , S. 60
Current repository:
Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin, A Poperinghe et de ses dependances a Bas-Warneton et a couckelaere, Nr. 46. , S. 60


46.
Adam, Dei gratia Morinorum episcopus, abbati et conventui saneti Bertini in perpetuum. Quum ex officio cure pastoralis diligentem operam adhibere de- bemus, ut decime, que a laicis illicite possidentur, ecclesiis quibus de jure competunt restituantur, justis petitionibus vestris benigne annuentes, duas gar bas decime in parrochia vestra de Baswarnestun, ex australi parte fluminis Leye jacentes, quas Balduinus, dominus de Commines et castellanus Ariensis, et fra ter ejus Willelmus, prepositus Casletensis, vobis in elemosinam per manum nostram dederunt, sicut predicti Balduini carta testatur, nos vobis et monasterio vestro perpetuo libere possidendas concedimus et pontificali auctoritate confir- mamus, hiis, qui predictam decimam ecclesie vestre conservaverint, benedictionem a Domino exoptantes, illos autem, qui ei de hac re injuriam inferre presump
47
serint, excommunicationis innodandos sententia decernentes. Actum est hoc anno gratie M° CO octavo decimo, kalendas julii, coram hiis testibus: Willelmo, preposito Casletensi; Willelmo, presbitero de Watewes, capellano nostro; Gerardo de Ringuinescure; magistro Daniele, cantore, et Hugone de Broco, canonicis Casletensibus et aliis pluribus.
Original. Sceau enlevé.
d'Hoop, Felix Henri: Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin 1870 (Google data) 46. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/SaintBertin/f5b212be-39bb-422e-8859-6d44ee04276c/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success