Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 65, S. 88
Current repository:
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 65, S. 88



Current repository:
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 65, S. 88
Fridericus dei gracia Romanorum imperator semper augu
G9
stus et rex Sicilie. Dilectis principibus suis prelatis ecclesiarum marchionibus comitibus scultetis advocatis ministerialibus officia- libus et universis per imperium constitutis quibus presentes lit- tere ostense fuerint fidelibus suis graciam suam et omne bonum. Universitati vestre notum fieri volumus, quod circa commodita- tem et incrementa domus hospitalis sancte Marie Theutonico- rum in Ierusalem tam paterne devotionis vota prosequimur quam et intentionis nostre propositum exponimus diligentius. Recoli- mus igitur qualiter olim Romana mater ecclesia inter alia bene ficia , que die consecrationis et coronationis nostre domui pre- dicte contulit, dignanter ad preces nostras ei concessit, ut in ecclesiis, ad sustentationem fratrum commorantium in servitio terre sancte collatis eisdem, assignato vicariis earum unde ho neste vivant et in spiritualibus et sinodalibus episcopis eorum vel ipsorum officialibus valeant respondere, proventus ceteros suis usibus habeant deputatos. Propter quod de proprio motu liberalitatis inducti providimus et nos ipsi, quod inter liberall- tates alias, quibus erga domum ipsam nostra munificentia se diffudit, specialem secum in imperio graciam faceremus, indig- num admodum reputantes, si quod aliunde precibus et favore nostro dicta domus optinuit, eidem nostra beneficentia negare- tur. De nostre igitur allluentia pietatis eidem domui duximus concedendum, ut de cetero perhemniter domus eadem hospi talis sancte Marie in omnibus ecclesiis tam imperii quam patri monii nostri, in quibus ius patronatus et representationis habe- mus aut in posterum habebimus, vel de iure feudi sen alia ratione ad nos et imperium est representado et donatio devoluta necnon in omnibus aliis ecclesiis, quas ad nos et heredes et successores nostros quoque modo devenire contigerit, hanc pote- statem, iurisdictionem et graciam inviolabiliter habeat, optineat et utatur, quod quotienscunque aliquam vel aliquas ecclesiarum ipsarum pro tempore vacare contigerit, porcionem mobilium rerum que in aliquarum vel alicuius vacatione applicari et re- cipi ad opus nostrum et imperii consuevit, ad usus et hutilita- tem suam recipiat et habeat deputatam. A die quoque vacatio ns ecclesie fratres dicte domus omnes proventus vel usufructus ecclesiarum vacantium vel vacantis proviso in necessario et ho nesto sumptu sicut expedit clericis et aliis ibidem domino ser- vituris per totum continuum annum sine contradictione qualibet percipiant, tanquam usui eorum a maiestate nostra usque ad
annum completum sicut prelegitur deputatos; res et bona eccle- siastica fideliter interim et efficaciter procurantes, non preiudi- cante sibi, siquis in eadem ecclesia iuxta morem infra annum fuerit institutus, quin proventus et usufructus percipiant sicut superius est expressum. Post completum vero annum procura- tionem et perceptionem proventuum et usufructuum ecclesiarum ipsarum sequentis scilicet temporis manibus et custodie illius vel illorum qui in eis rite fuerint constituti debeant resignare, nec se inde ulterius intromittant nisi ecclesiam vacare contigerit, ut iurisdictionem exerceant constitutam, quam non nisi uno anno quociens aliqua vel alique ecclesie vacaverint in percipi- endis proventibus et usufructibus vacantis ecclesie decernimus valituram, sicut in privilegio nostro exinde predicto domui in- dulto plenius et diffusius continetur. Quare universitati vestre firmiter precipimus et mandamus sub optentu pene, que in au- tentico privilegio continetur, universis et singulis distinctius inhibentes, quatenus nullus vestrum predicte domui et fratribus contra presentis constitucionis et concessionis nostre paginam se opponat vel presumat in aliquo contraire sed eis ob reveren- tiam nostram consilio et auxilio assistatis, quo predicta conces- sione nostra plenarie gaudeat et fruetur. Si quis autem contra venire temptaverit, se noverit preter indignationem nostram, quam merebitur, ut transgressor pene, que continetur in pri- vilegio, subiacere. Omnibus autem eis mandata nostra servan- tibus graciam et benevolentiam nostram promittimus affuturam. Datum apud Ferentinum, anno dominice incarnationis mille- simo ducentesimo vicesimo tercio, mense aprilis, indictionis undecime.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 65, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/SanctaeMariaeTheuto/00cb28a8-64ca-4cdf-84be-475c23d0ec4d/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success