Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 286, S. 276
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 286, S. 276
. . Scolasticus ecclesie Cardonensis iudex a sede apostolica delegatus et subdelegatus a reverendo domino . . preposito eius- dem ecclesie iudice a sede apostolica delegato, decanatu va cante, cuius . . decanus pro collega tercio deputatus existit, iu causa que vertitur coram nobis auctoritate predicta inter . . commendatorem et fratres de domo Theutonica in Confluencia ex una parte et . . abbatem et conventum de Hemmenroyde ex altera, sub spe pacis assignamus vigiliam beati Mathey par- tibus coram nobis in ecclesia sancti Florini in Confluencia ad procedendum in causa sicut hodie procedendum esset in ea; causa manente in eo statu in quo nunc est, si medio tempore non fuerit compositum inter partes. Quia sigillum proprium scolastrie nostre non habemus, sigillo canonicatus nostri ecclesie Treveren. utimur in hac causa. Actum de consensu parcium in crastino beati Egidii, continuata in diem sequentem. Anno do- mini м.cc.lxxx. tercio.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 286, in: Monasterium.net, URL </mom/SanctaeMariaeTheuto/0e6db13c-e60c-4ee1-a844-cb81b466f3c0/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success