Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 70, S. 94
Current repository:
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 70, S. 94


Current repository:
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 70, S. 94
Burchardus et Gevehardus frater eius de Querenforde uni- versis Christi fidelibus salutem in domino. Quoniam quidem libertatem terre sancte, cui deservire deo propitio sumus in- signiti beneficio quocunque valemus, fovere tenemur, ad incre- mentum domus Theutonicorum beate Marie virginis placet ani- mum diligentius apponere. Inde est quod cunctorum notitie tam presentium quam futurorum sciendum declaramus, quod domum iam dictam tanta liberalitatis ab imperio gratia donatam esse cognovimus, ut quicquid prediorum vel beneficiorum a quocunque principum vel liberorum imperiali gratia mediante sibi collatum fuerit, libera proprietate perpetuo possideat. Proinde significamus tam futuri quam presentis temporis omnibus, ad quos presens pervenerit pagina, quod nos de bonis imperii octo man
75
sos et areas et alia attinentia in Rideburch, que iure beneficii quidam Philippus a nobis habuit, beate dei genitrici et fratri- bus ad hospitale Theutonice domus Ierosolimitan. pro remedio [animej patris nostri contulimus quieta libertate perpetuo pos- sidenda. Ut autem hec nostra donatio nullatenus unquam possit a quoquam infirmari, presentem paginam subscriptis testibus, qui huic intererant collationi, sigilli nostri fecimus munimine communiri.
Testes huius rei sunt: Conradus episcopus de Sichem. Bur- kardus burgkravius de Magdenburck. Sifridus comes in Blanc- kenburgk. Burkardus comes in Mansvelt. Theodericus de Tre- ber. Henricus Dens de Uphusen. Henricus de Sman. Theode- ricus de Scoffe. Lambertus de Wurmmickstede, et alii quam plures.
Acta sunt hec anno dominice incarnationis m.cc.xx.v.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 70, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/SanctaeMariaeTheuto/200d8455-ecc7-4d1c-90ed-736f66556f1f/charter>, accessed 2025-04-21+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success