Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 838, S. 770
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 838, S. 770
Coram vobis . . official. honorabilis viri . . prepositi eccle- sie sancti Pauli Worm. proponuut in iure Wernzo Amelle et Symon canonici ecclesie sancti Pauli predicte procuratores ac- tores seu sindici honorabilium virorum decani et capituli eccle- sie sancti Pauli predicte contra . . commendatorem et. . fratres ordinis Teutonici domus in Ybernsheim, quod licet prefati . . decanus et capitulum decimam et ius decimandi in terminis ville Ybernsheim totaliter optineant et possideant et ad eorura eccle- siam spectare noscatur, prefati tamen . . commendator et fra- tres de pratis suis que in terminis dicte ville et decime sita sunt, a viginti annis et citra et adhuc decimam solvere neglexe- runt et recusant. Quapropter dicti procuratores petunt nomine quo supra quatinus commendatorem et fratres prefatos ad per- solutionem decime subtracte quam ad centum marcas argenti estimant, et ut inantea integraliter absque impedimento persol- vant, per sententiam diffinitivam compellatis. Hec petunt salvo sibi iuris beneficio in omnibus et per omuia et protestantur de expensis in lite factis et faciendis loco et tempore competentibus repetendis.
Huic libello oblato coram nobis officiali predicto, sabbato post ascensionem domini proximo, respondebitur feria secunda post octavam penthecostes proximam. Actum de consensu par- cium anno domini m.cc.xc.ix., sabbato predicto J).
1) Von spaterer hand ist hier folgendes hinzugeschrieben: Nos oflicialis predictus preflgimus crastinum Petri et Pauli ad omnes excepciones dilatorias proponendas consensu parcium accedente. Ac- tum feria secunda predicta. Also der 30. iuni als neuer termin; es
305
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 838, in: Monasterium.net, URL </mom/SanctaeMariaeTheuto/2d727dbe-a481-4bfa-934e-9e2531278af8/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success