Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 86, S. 111
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 86, S. 111
In nomine sancte et individue trinitatis. H. et R. fratres comites de Nassowen omnibus hoc scriptum inspicientibus salu- tem eternam. Quociens aliquid agitur, cuius memoria in poste- ris haberi desideratur, necesse est ut id quod agitur scripti testimonio roboretur. Utilia enim sunt scripturarum testimonia, que emergentibus occurrunt calumpniis et rei geste seriem im- mutabili declarant veritate. Proinde notum sit tam futuris quam presentibus, quod predicti H. et R. communi consensu in re- medium animarum suarum sancte Marie et domui Theutonice dederunt ecclesiam in Hoverlonsteine cum omnibus appenditiis et eo iure servandam quo hactenus est servata. Insuper ego
92
Robertus curtem, que dicitur Newenhove, et redditus de mea proprietate ad estimationem xxv. marcarum, litones eciam, quos emi a Borkardo burgravio de Maidebork, sancte Marie et predicte domui perpetuo iure possidendos assignavi. Acta sunt hec anno dominice incarnacionis millesimo ducentesimo trice simo.
8i. Heinrich graf von Nassau verzichtet zu gunsten des deut schen Ordens auf das patronat der kirche zu Herborn, das er von landgraf Heinrich von Thüringen und dieser hinwie derum von könig Heinrich zu lehen erhalten. 1231.
Heinricus dei gracia comes de Nassauwen. Universis Christi fidelibus salutem in omnium salutari. Notum esse volumus et apertum, quod ecclesiam Herberen cuius ius patronatus habui- mus rationabiliter a Thuringensi lantgravio, quam et idem lant- gravius cum iure patronatus a domino Heinrico illustri Roma norum rege habuisse dinoscitur in feodo, ipsi lantgravio ea re- signavimus conditione ut ipsa ecclesia, dicto domino regi ab eodem lantgravio resignata, domui Theutonice hospitalis glo riose virginis Marie lerosolimit. a domino rege in elemosinam libere conferretur. Quia igitur ad honorem dei omnipotentis et sue genitricis gloriose tam per dominum regem quam per lant- gravium omnia sicut prelibata sunt pia liberalitate sunt com pleta per ordinem; glorificando viventem in secula, processus nostri factis in hac parte cartule presentis inscriptione et sigilli nostri impressione testimonium perhibemus. Datum anno incar- nationis dominice m.cc.xxxi.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 86, in: Monasterium.net, URL </mom/SanctaeMariaeTheuto/2e52411e-9ff7-4c62-84e8-d186a751cc86/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success