Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 792, S. 728
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 792, S. 728
Rudolfus dei gracia Romanorum rex semper augustus. Uni- versis imperii Romani fidelibus presentes litteras inspecturis graciam suam et omne bonum. Honorabiles et religiosos viros fratres domus deuthonice apud Vrankinvort favore benivolo prosequi cupientes ipsis piscacionem, vronwaszer vulgariter nun- cupatam, pro annuo censu sicut ipsa hactenus locari consuevit duximus de benignitate regia collocandam, quousque nos vel successores nostri in imperio de ipsa piscina aliud duxerimus ordinandum. Dantes eis has litteras in testimonium super eo. Datum Spire, vi. idus iunii, indictione xiii., anno domini м.cc.lxxx. quinto, regni vero nostri anno xii.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 792, in: Monasterium.net, URL </mom/SanctaeMariaeTheuto/39806ae7-8810-46f9-bb45-d29fd6356a9a/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success