Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 591, S. 568
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 591, S. 568
In nomine sancte et individue trinitatis. Henricus, Conra- dus et Hermannus dei gracia Thuringie lantgravii, Saxonie co- mites palatini. Omnibus presentem litteram inspecturis in per- petuum. Ea que geruntur in tempore ne simul elabantur cum tempore, poni solent in linguis testium et fideli memorie litte- rarum commendari. Notum igitur esse volumus universis quod nos unanimi voluntate et consensu de fidelium nostrorum et ministerialium consilio donavimus atque contulimus hospitali sancte Marie domus Theutonicorum Hierosol. in manus fratris Henrici de Honlo preceptoris eiusdem domus per Alemaniam omnia bona nostra in villis que dicuntur Rieth, videlicet xxm. mansos et dimidium allodium in Grifstet cum molendino ibi- dem; in Willstet vii. mansos; in Vischstet xxx. mansos; offi- cium in Gunstete cum x. mansis — — Item omnia bona no- stra in Mardorf et Werkel, et molendinum iuxta hospitale in
Marpurg Omnia hec libera et sine onere, cum omnibus
suis pertinentiis, terris cultis et incultis, — — sub eisdem terminis in longum et in latum sub quibus eadem tenuimus, cum omni iurisdictione et districtu quo nos eadem possedimus;
nec advocacia nec ullo prorsus iure, obsequio quocun-
que tiomine censeantur nobis reservatis. — — Presentibus quoque litteris recognoscimus et protestamur, nos fide data promisisse, domum Theutonicam et fratres de omnibus bonis predictis warandare firmare et stabilire, nbicunque domui ex
103
pediens fuerit et opportunum, et si a quocunque in eisdem fue- rint pulsati aut impetiti, nostris expensisnegotia et causas expe- dire atque bona, si qua evicta fuerint, de alia nostra libera pror prietate legaliter resarcire et recompensare. Preterea nos Hent- ricus in manus fratris nostri Conradi et ego Hermannus in ma- nus eiusdem patrui mei data fide nos obligamus, omuia predicta
quolibet dolo et captione cessante in perpetuum rata
firma et inconvulsa observare. Fideles qupque nostri infrascripti fide data promiserunt, — — diligentiam et promptUudinem predictorum observationi se adhibituros. Ad perpetuam itaque huius rei memoriam ne ulla super premissis ambiguitas oriatur vel questio naoveatur presentem paginam — — nos Henricus et Conradus sigillorum nostrorum munimine fecimus roborari. Ego vero Hermannus quoniam adhuc proprium sigillum oon habeo sigillum patrui mei H. viee sigilli proprii duxi ap- pendendum.
Testes autem huius rei sunt: Comes Henricus de Stalberg. Rudolfus pincerna de Vargila. Berthous dapifer de Slatheim. Fridericus de Drifurte. Dudo de Lapide. Eckefaardus de Ba> beche. Albertus de Sebeche. Cunemundus de Slatheim. Iohanr nes de Helversleiben. Hermannus de Rumrode. Albertus de Ebeleiben. Mgr Iohannes de Dorlo. Henricus scriptor de Wi» sen, et alii quam plures de nostra familia. Religiosi vero; Fr. Henricus de Houlo preceptor domus Theutonice per Alema-r niam. Fr. Ulricus de Duren. Fr. Guntfaerus de Wilrichsleiben, Fr. Henricus de Nurenberg.
Actum in oppido nostro Homburg, anno gracie m.ccxxk.hh., viii. idus novembris, indict. octava.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 591, in: Monasterium.net, URL </mom/SanctaeMariaeTheuto/3b52db59-9d6d-4336-9c18-e067273b6a0c/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success