Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 543, S. 510
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 543, S. 510
45
fried und Conrad alle ihre giiter dem deutschen orden ge- schenkt haben. 1219.
Otto dei gratia Herbipolensis episcopus. Ut ea que apud mortales geruntur negocia stabili in perpetuum vigeant firmitate, efficax et auctorabile scriptorum requiritur testimonium et mu- nimen. Noverit igitur omnium Christi fidelium universitas, ad quos presens pagina pervenerit, quod dilecti nostri, nobiles pueri et fratres de Hohenloch Heinricus et Fridericus, gratia altissimi desuper inspirante, regno mundi et cunctis oblecta- mentis seculi contemptis, excussis ab omni munere manibus, nudi nudum Christum sequi cupientes, omnes suas proprietates domui hospitalis beate Virginis in Hierusalem transmarine, que Theutonicorum dicitur, nostro favore et plenario fratrum suo- rum Gotfridi et Conradi ad hoc accedente consensu, absolute et libere tradiderunt. Bona autem predictorum fratrum sunt hec: Proprietas in Hagensprunen, molendinum in Elpershem, quatuor mansi et silva in Schonbuhel, silva Camerforst apud Herewigeshusen, tercia pars nemoris in Holembach, cambita ab Andrea; proprietas apud Igelstrut et Acendorff, due domus et unum pomerium apud Wicartesheim; omnis proprietas in Gayslichsheim, scilicet curia ecclesiastica, curia Ratsames, curia Hiltbrandi, curia Rutheri, domus et hortus ecclesiastice domus, et hortus Tilholzes, domus Wurzberg, domus iuxta cimiterium, domus Rabenoldi; proprietas decem solidorum annuorum in Bolzhausen; proprietas septem unciarum Buttert; proprietas ifi Prickersberg, ad talentum annuatim; proprietas in Stockheim, que Ludwig dicitur; proprietas in Bozheldesdorf; proprietas in Rinbach; curia in Obernhoffen; item fabrica in Geulichsheim. Ut autem felix et laudabilis iam dicta ipsorum donatio omnibus in posterum temporibus inviolabilis et rata consistat, nos pre- sentem super ea cartam conscribi, et tam nostro quam aliorum presentium sigilloriim appensionibus fecimus communiri. Acta sunt hec anno episcopatus nostri tercio decimo.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 543, in: Monasterium.net, URL </mom/SanctaeMariaeTheuto/439d8825-4793-4f7a-b47c-51fd585ed1e7/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success