Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 30, S. 52
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 30, S. 52
Honorius episcopus, servus servorum dei. Magistro et fra- tribus hospitalis sancte Marie Teutonicorum Ierosolimitan. salu- tem et apostolicam benedictionem. Iustis petentium desideriis dignum nos est facilem prebere consensum et vota, que a rationis tramite non discordant, effectu prosequente complere. Eapropter dilecti in domino fílii vestris iustis postulationibus grato concur rentes assensu, hospitale in Confluentia domui vestre a venera- bili fratre nostro . . Treverensi archiepiscopo de consensu capi- tuli saucti Florini, ad quod ipsum hospitale spectabat, pia et provida deliberatione collatum, sicut illud iuste ac pacifice possidetis et in litteris ipsius archiepiscopi tam suo quam pre- dicti capituli sigillo munitis plenius continetur, vobis et per vos ipsi domui nostra auctoritate apostolica confirmamus et presen tis scripti patrocinio communimus. Ad rei autem notitiam ple- niorem ipsarum litterarum tenorem presentibus de verbo ad verbum fecimus adnotari, qui talis est:
In nomine sancte et individue trinitatis. Theodericus etc.
Cum non solum etc. Anno dominice incarnationis m.cc.xvi. etc.
Hermannus de Hathemair, et alii quam plures.
33
Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confir- mationis infringere etc. Datum Lateran., xm. kal. aprilis, pon- tificatus nostri anno secundo.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 30, in: Monasterium.net, URL </mom/SanctaeMariaeTheuto/455cb21d-253b-4499-a2ba-3890e46758ff/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success