Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 954, S. 872
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 954, S. 872
Noverint universi quod nos Enolphus de Parva Confluentia armiger et Methildis eius uxor pensata nostra utilitate commu nicata manu vendidimus pro nobis et nostris heredibus et ven- dimus per presentes Tilmanno filio Liefmodis Heynonis ementi pro se suisque heredibus quibuscunque duas pecias terre ara- bilis sitas ibidem; una in loco dicto Mettricher velt dicta dy Anewinde, ex cuius uno latere . . fratres Theutonici et ex alio idem . . emptor possident; alia vero in inferiori floro iuxta portale dictum Valdor, ex cuius uno latere relicta Arnoldi carrucarii et ex alio prefatus . . emptor possident; ad haben dum tenendum et in perpetuum possidendum omni eo iure quo ipsas pecias cum suis attinenciis hucusque pacifico posse- dimus et quiete pro septem marcis den. tribus hallensibus pro denario computatis nobis integraliter persolutis; exceptioni non numerate pecunie renunciantes omnino. Promittentes nichil- ominus stipulacioncm sollempnem huiusmodique vendicionis contractum ratum et firmum conservare in perpetuum sine dolo. Actum coram discretis viris Lenzingo et Sylone scabinis Con- fluen. Atque sigillum iudicii secularis ibidem apponi rogavimus in testimonium huic scripto. Quod nos . . scabini iamdicti fa- temur esse verum. Datum ipso die beate Agnetis virginis, anno domini m.ccc.xl septimo.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 954, in: Monasterium.net, URL </mom/SanctaeMariaeTheuto/4ef5f449-4009-40db-b981-543cd1137d7b/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success