Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 259, S. 250
Current repository:
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 259, S. 250


Current repository:
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 259, S. 250
Universis has litteras inspecturis Adolphus dei gratia Si- bergensis abbas cum universitate conventus sui fidem subse- quentibus adhibere. Notum facimus tam presentibus quam fu- turis quod Ludewicus prepositus celle nostre in Hircenowe vendidit apud Leye quandam vinorum quantitatem que celle de Hircenowe annuatim persolvi consueta fuit nomine pen- sionis; scilicet Hermanno militi quatuor sextaria pro una mar- ca, item Matheo duas amas et dimidiam de quadam vinea dicta Anewinden et orto, item eidem undecim quartas de eisdem bonis pro decem marcis et quatuor solidis denariorum Aquensium, item Ditmaro de Wise quinque quartas pro tri- bus solidis et tribus obulis; ut prenotati homines et heredes ipsorum a dicta pensione amodo in perpetuum liberi perma- neant et quieti. Item vendidit cuidam Gernodo et Alvolko fratri ipsius quandam vineam sitam apud rubeam vineam pro duodecim marcis et sex solidis, item cuidam Sibodoni quandam vineam sitam apud Proffen pro tribus marcis et sex solidis, item Engelberto dicto Boye vineam sitam amme Ha- sele pro tribus marcis; ita quod etiam prenotati homines et
231
ipsorum heredes prefatas vineas hereditario iure libere et quiete possideant, amodo ecclesie de Hircenowe nichil omnino ex- inde soluturi. Nos etiam profitemur, dictum L. prepositum de Hircenowe superscriptos denarios a prefatis hominibus rece- pisse et in usus ecclesie de Hircenowe convertisse.
Huius rei testes sunt: Ludewicus miles de Leye. Her- brandus miles, gener ipsius. Bertrammus de Leye. Helias. Ludewicus dictus Sconeweder. Gunterus dictus Broche; et Engelbertus frater eius, et alii quamplures fidedigni.
In cuius rei testimonium evidens et insolubilem firmita- tem presens scriptum sigillis nostri A. abbatis et conventus monasterii Sibergensis necnon et ecclesie de Hircenowe duxi- mus roborandum. Datum apud Siberg, in passione beati lo- hannis ewangeliste, anno domini m.cc.lxx. octavo.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 259, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/SanctaeMariaeTheuto/548dbed9-4ba1-482e-887e-9c168cbc2fe4/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success