Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 218, S. 214
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 218, S. 214
Nos Henricus, Theodericus dictus iuvenis et Bruno nobiles et domini de Ysenburg. Universis presentibus et futuris ad quos presens scriptum pervenerit cupimus esse notum, quod dominus Eberhardus miseratione divina abbas totumque capi- tulum ecclesie de Romersdorf, cuius existimus advocati, vineam suam sitam in parochia de Valender, dictam Crudewech, viris religiosis commendatori et fratribus hospitalis sancte Marie Theu- tonicorum apud Confluentiam pro numerata pecunia centum videlicet marcarum bonorum et legalium denariorum usualis monete, pro suorum alleviatione debitorum, legitime vendide- runt. Quam venditionem, ne dicta ecclesia maius dampnum incurreret, ratam et firmam habentes, permittimus, quod neque per nos neque per aliquas personas alias talem venditionem um- quam revocabimus, vel faciemus inposterum ullatenus revocari. In cuius rei testimonium et perpetuam firmitatem, ad petitio- nem dicti domini E. abbatis et capituli predicti, prefatis com mendatori et fratribus presentem litteram sigilli nostri munimine contulimus roboratam. Anno domini m.cc.lxx. primo.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 218, in: Monasterium.net, URL </mom/SanctaeMariaeTheuto/6537270a-8667-42d4-97d1-de0c6c4d4f11/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success