Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 391, S. 371
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 391, S. 371
Nos Fridericus natus olim Demudis de Cuba armiger, Ka therina eius uxor legitima, IJenricus Erlewini et Fridericus dic- tus in Weizgassin opidani Wesalien. tutores sive munburnii Conradi muti fratris Katherine predicte ad universorum noti- tiam pervenire cupientes tenore presentium publice recognosci- mus quod pari voluntate consensu unanimi et manibus coniunctis vendidimus etc. iuste vendicionis titulo religiosis viris . . com- mendatori et fratribus domus Theutonice in Confluencia emen- tibus etc. vineam nostram sitam in deme Hamme, conterminam
352
vinee Conradi dicti de Garlandia bone memorie ex uno latere, ex alio vero latere conterminam vinee dicti Cribz, iure heredi tario а�? proprio, et ab omni alio onere preter decimam libe ram penitus et solutam, pro quinquaginta et quatuor marcis denariorum bonorum et legalium, tribus hallensibus pro denario quolibet computatis, nobis ab eisdem religiosis emptoribus numeratis etc. Cui quidem vinee renunciavimus et effestucando renunciamus in hiis scriptis pure irrevocabiliter et expresse, ipsam vineam legitimis stipulacionibus intervenientibus in manus dictorum religiosorum tamquam propriam resignantes. Promit tentes eisdem religiosis de dicta vinea prout moris est waran- diam facere debitam et consuetam. Pro qua warandia facienda sepedictis religiosis ydoneos fideiussores in solidum obligavi- mus et constituimus, videlicet Conradum dictum de Empillin- gen armigerum, Heynemannum dictum Leitgast, Heynemannum dictum Schellewalt, Heynemannum dictum Schillink, scabinos de Cuba. Cum quibus fideiussoribus nos Henricus Erlewini et Fridericus dictus in Weizgassin predicti pro dicta warandia facienda nos fideiussorie obligamus. Renunciantes pure et sim- pliciter pro nobis et nostris heredibus exception! doli mali iuris et facti civilis seu canonici ac omni alii iuris auxilio etc. In quorum omnium robur perpetuum et testimonium hanc lit- teram communi sigillo scabinorum in Kuba sepedictis empto ribus tradimus firmiter roboratam. Nos quoque scabini in Kuba iam dicti omnia et singula premissa prout narrantur vera esse recognoscimus et sigillum nostrum ad preces Friderici Kathe rine predictorum coniugum necnon Henrici Erlewini et Fri derici de Wesalia predictorum presentibus appendisse in testi monium premissorum. Datum et actum crastino beati Marci ewang., anno domini m.ccc.xv.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 391, in: Monasterium.net, URL </mom/SanctaeMariaeTheuto/653ef920-c292-4a95-83e4-675bae306c95/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success