Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 398, S. 378
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 398, S. 378
Universis etc. Nos frater Rychardus de Elze prior totusque conventus ordinis predicatorum in Confluentia cupimus esse no- tum presentibus publice protestantes quod nos vendidimus et vendimus etc. religiosis viris . . commendatori et fratribus do- mus Theutonice in Confluentia ementibus et recipientibus pro se et suis successoribus unam particulam vinee sitam in terminis ville de Parva Confluentia in loco qui dicitur uf der lanc Wisen- bulen, que quondam fuit fratris Henrici de Parva Confluentia ordinis nostri, pro una marca denariorum videlicet tribus hal- lensibus pro denario computatis; quam summam pecunie nos frater Rychardus cum toto conventu nostro predicto confitemur a dictis commendatore et fratribus habuisse recepisse et nobis numeratam esse et integraliter persolutam, exceptioni non nu- merati non soluti et non traditi precii in hiis scriptis renunci- antes omnino; renunciantes insuper exceptioni doli fori condic- tioni sine causa ac in factum actioni et omni alii auxilio iuris etc. In cuius rei testimonium omnium premissorum nos frater Rychardus predictus pro nobis et conventu nostro predicto si- gillum nostrum apposuimus huic scripto. Datum et actum io festo kathedre sancti Petri, anno domini m.ccc. sextodecimo.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 398, in: Monasterium.net, URL </mom/SanctaeMariaeTheuto/692f331b-d7f8-445a-8ece-28b228358509/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success